Charter Document - 04000040

Charter Document - 04000040


Charter Number: 04000040
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s):
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Fridericus dei gratia dux Austrie et Styrie et dominus Carnolie iudicibus et omnibus quibus littere iste monstrate fuerint gratiam suam et omne bonum Cum ordo cisterciensis alium preter nos habere non debeat aduocatum ipsos fratres et bona eorum in protectionem nostram et gratiam nostram recipimus specialem mandantes districte ut nullus eosdem grauet per exactiones indebitas aut molestet in hominibus aut in bonis Scientes quicunque transgressor nostri mandati extiterit quod eundem non solum in rebus uerum etiam in persona uehementissime puniamus Quod mandatum in hominibus claustri de Wilheringen et in ipso claustro firmiter et districte sub obtentu gratie nostre precipimus obseruari Homines uero eiusdem claustri exemptos esse uolumus a generalibus placitis seu priuatis nisi propria uenerint uoluntate