Charter Document - 04000039

Charter Document - 04000039


Charter Number: 04000039
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s):
Date: 1237
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Fridericus dei gratia Romanorum Imperator semper augustus Jerusalem et Sicilie rex vniuersis iudicibus et mutariis suis per Austriam et in Welse constitutis presentes litteras inspecturis fidelibus suis gratiam suam et omne bonum Notum facimus vniuersitati vestre quod nos ad supplicationem venerabilis abbatis et conuentus de Wilheringen Cisterciensis ordinis nostrorum fidelium uolentes eis obseruare fauorabiliter inconcussam eorum ordinis libertatem immunitatem et gratiam in ducendis victualibus et aliis rebus propriis ad usus eorum per loca mutarum tempore ducis Leopoldi felicis memorie per eum habitam et obtentam eis duximus per speciale priuilegium concedendam sicut in priuilegio eiusdem concessionis sibi clementer indulto plenius continetur Quare mandamus et precipimus vniuersitati vestre quatenus eandem immunitatem et gratiam quemadmodum predicti ducis tempore fuit obtenta et per nostrum priuilegium est concessa tam in terris quam in aquis in ascensu et descensu per mutas et thelonea conseruetis eisdem vt indultam eis gratiam felici tempore nostro quiete gaudeant obtinere Datum apud Wiennam vltimo Februarii decime Indictionis