Charter Document - 04000036
| Charter Number: | 04000036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1237 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Fridericus secundus diuina fauente clementia Romanorum Imperator semper augustus Jerusalem et Sicilie rex Imperialis auctoritas tunc precipue auctori suo per quem salubriter regnat et imperat sue deuotionis exhibet debitum cum ob eius reuerentiam loca venerabilia et personas religiosas in eisdem Domino famulantes pie mentis affectione protegi et eorum libertatibus ac iustis petitionibus fauorabiliter se inclinat Ea propter ad notitiam vniuersorum presentium et futurorum nostrorum et imperii fidelium uolumus peruenire quod ad supplicationem Theodorici venerabilis abbatis monasterii de Wilhering Cisterciensis ordinis fidelis nostri cum idem ordo preter Romanum imperatorem nullum prorsus habere debeat aduocatum abbatem ipsum suosque successores regulariter institutos conuentum monasterium et omnia bona sua que in presenti iuste tenent et possident et que in antea iusto titulo poterunt adipisci sub nostra et imperii protectione recipimus speciali mandantes ut quecunque iura quecunque exemptiones et libertates a felicibus imperatoribus predecessoribus nostris vel ab aliis imperii principibus rationabiliter eidem monasterio sunt collata uel iuste de cetero conferentur rata sibi omni tempore integraque seruentur Et sicut ordo Cisterciensis ab exordio institutionis sue nullum unquam preter Romanum imperatorem ut predictum est habuit aduocatum ita predictum monasterium cum omnibus possessionibus eius preter nos et Romanorum imperatores ab omni aduocatorum ratione atque exactione sit liberum tam communi ordinis libertate quam presenti nostra concessione exemptum Paci insuper eorum et immunitati ipsius de imperiali clementia prouidentes inhibemus omnino ne quisquam dicti monasterii aut ullius predii sui aduocatiam in feudo a quoquam habeat uel habere possit ullo nomine aut iure nec donationis alicuius predii ratione seu commissione aut expetite defensionis occasione uel quasi a progenitoribus hereditaria successione nomen et ius aduocati in eos aut bona eorum sibi quispiam uendicet aut assumat Sed quodcunque predium eidem monasterio est hactenus uel a modo fuerit in elemosinam datum aut iustis modis aliis acquisitum imperiali tuitioni eo ipso subiaceat quod eiusdem monasterii esse coepit Verum de abundantiori beniuolentia nostri culminis ad parcendum predictis abbati et conuentui super laboribus et expensis ne continue ad curiam imperialem pro iure et utilitatibus suis uenire cogantur defensorem eis ipsum duntaxat quem abbas et conuentus iam dicti ad hoc elegerint deputamus et habere concedimus cui in eorum defensionem in contractibus in causis ciuilibus et in aliis ciuilium negotiorum transactionibus nostre vicis executionem non in feudo habendam non perpetuo obtinendam neque heredibus relinquendam salua dicti monasterii libertate committimus ita ut liberum eis esse debeat recusare et alterius defensioni se et sua committere si sub nomine defensoris se ipsis exhibuerit offensorem et immunitatis eorum priuilegium ullo uexationum aut exactionum genere attemptauerit infringere aut euacuare Volumus enim nostre potestatis executores nostre pietatis sectatores habere firmiter precipientes ut qui nostra iussione uel ex eorum petitione seu quacunque occasione ipsos et eorum iura defendunt liberaliter sincere et pro sola Dei retributione defendant ita ut neque banna petitiones precarias siue steuras neque pernoctationes neque ad opera ipsorum operarios nec ulla omnino servitii eis inuitis uel a colonis ipsorum pretextu defensionis exigant aut extorquere presumant Adiicimus etiam eidem monasterio talem gratiam iuxta ordinis libertatem ut homines ipsius siue coloni per nullum judicem secularem uel etiam per aliquem aduocatum ad communia uel priuata placita nisi qer se uenire uoluerint aliquatenus compellantur Preterea auctoritate presentis priuilegii concedimus abbati et fratribus memoratis ut propria uictualia domorum suarum annonam uidelicet caseos salem pisces oleum vinum et pecudes et alia quecunque ad usus suos pertinentia tam in aquis quam in terris sine theloneis uectigalibus et aliis exactionibus prout ex concessione ducum Austrie libertatem ipsam soliti sunt habere deducant salubriter et quiete Statuimus igitur et imperiali sancimus edicto vt nulla persona ecclesiastica uel secularis alta uel humilis predictum abbatem conuentum et successores eorum monasterium et bona sua contra presentis priuilegii seriem super aliquibus ausu temerario molestare presumat Quod qui presumpserit preter indignationem nostri culminis quam incurret centum libras puri auri componat quarum dimidia pars fisco nostro reliqua uero pars passis iniuriam persoluetur Ad huius itaque rei memoriam presentis protectionis et libertatis nostre diualem paginam conscribi fecimus et sigillo maiestatis nostre ipsam iussimus insigniri Huius itaque rei testes sunt venerabiles Sifridus Maguntinus Theodericus Treuerensis Eberhardus Salisburgensis archiepiscopi Ekkebertus Babenbergensis Sifridus Ratisponensis imperialis aule cancellarius Rudegerus Patauiensis Conradus Frisingensis episcopi Batzeslaus rex Boemorum Otto comes palatinus Rheni dux Babarie Heinricus Raspo landgrauius Thuringie comes palatinus Saxonie Bernhardus dux Karinthie principes Hermanus marchio de Baden Conradus burcgrauius de Nurenberk Fridericus de Truhendingen comes Hartmannus de Dilingen Gotfridus de Hohenloch Conradus frater eiusdem nobiles Heinricus de Balbenheirn imperialis aule marsalcus Ramungus [de] Khamerstaine Albertus de Muerach Hermanus de Rotenuelse Siboto de Kulme Rindesmulus Croffo de Flugelingen Hermanus de Huleberk Conradus et Gotfridus de Valkhenberk Hertnidus de Weitwe Hainricus de Scharffenberk Heinricus de Truchse Switgerus de Hohenburk Erkengerus de Landesere Dietmarus et Vlricus de Liechtenstein Otto de Wasen Otakarus de Volkenstein Vlricus de Muerberg Vlricus et Leutoldus fratres de Wildonia Reinpertus de Muerek et alii quam plures Signum domini nostri Friderici secundi Dei gratia inuictissimi Romanorum imperatoris semper augusti Jerusalem et Sycilie regis Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo sexto mense Februarii decima indictione imperante domino nostro Friderico secundo Dei gratia Romanorum imperatore semper augusto Jerusalem et Sycilie rege Romani imperii eius anno XVIII Jerusalem XII regni uero Sycilie XXXVIII feliciter Amen Datum apud Wiennam Anno mense indictione prescriptis
