Charter Document - 04000033
| Charter Number: | 04000033 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1215 - 1221 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Volricus sancte patauiensis ecclesie episcopus Cum generatio preterit et generatio aduenit et ex tali rerum uicissitudine omnia pretereunt more fluentis aque idcirco necesse est scripto mandari quicquid ad posteritatis inspectionem debet transmitti ut fideliter et tenaciter conseruet pagina quod elabi poterat a fugaci hominum memoria Ea propter tam presentibus quam futuris patere desideramus qualiter dominus ortolfus de teigrenbach uiam uniuerse carnis migraturus predium suum in wrgeldorf situm pro remedio anime sue beate Marie in Willeringen obtulit set hanc eius oblationem et donationem Heinricus de tretena hereditaria successione sibi attinere affirmans cassam esse uoluit et plurimis placitationibus aduersus abbatem suscitatis reuocare et retractare omnimodis attemptauit Tandem uero super uexatione quam cenobio intulerat penitentia ductus ad ipsum locum accessit et omne ius proprietatis ad se spectantis super altare sancte dei genitricis Marie coram multis testibus delegauit Quo contra abbas de consensu et consilio fratrum suorum acceptis a prefato Heinrico duobos talentis ipsum predium ei et uxori sue et uni liberorum suorum ottoni uidelicet colendum conmisit eo dumtaxat tenore ut quoad uiuerent ex ratione culture annuatim in natiuitate sancte Marie dimidium talentum soluerent et hunc annualem censum si ante festum beati Michaelis exhibere dissimulando negligerent cum banno uno id est LX nummorum satisfactione dissimulationem recompensarent et post illarum trium personarum decessum cum animalibus et cetero apparatu ad cultum curie pertinenti sine ulla contradictione in usus et proprietatem ecclesie libere deueniret Wt igitur Hec omnia ab utraque parte rationabiliter contracta et idoneis testibus insignita stabili firmitate inuiolata permaneant pactionis huius formam precepimus conscribi et sigilli nostri inpressione Muniri ne a quoquam posterorum malignitatis ausu presumatur infringi Huius uero rei testes sunt Henricus decanus de nuenburc Leo plebanus de grezkirchen Laici autem libere condicionis Heinricus de Wessenberc albero Ministeriales Gundaker de stire Otto et siboto de teigrenbac ortolfus filius ortolfi de teigrenbac alramus aduocatus vlricus bircan werhardus de sincingen Rvbertus de concingen Heinricus cecus cvonradus de Holzluten otto et otaker de stille Nendingus Albertus euerdingen cvonradus lapicida et vlricus filius eius teodericus vecelo Otaker et bertoldus godefridus cvonradus fratres diepoldus
