Charter Document - 04000030

Charter Document - 04000030


Charter Number: 04000030
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1212
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal, Papal, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Manegoldus dei gratia patauiensis episcopus in perpetuum Cum scripture beneficium unicum sit solatium ad perpetuanda facta mortalium inde est quod fide presentis scripti memorie conmittimus hominum tam presentium quam futurorum quod cum nobilis uir Gundaforus de Siyria culture exposuisset nemus situm circa Wiltperc petebat a nobis cum instantia ut decima Noualium si qua ibi excolerentur et fundum ecclesie si quam ibi construeret quod intendit ipsi in feodo conferremus Nos igitur consideratis multis seruitiis que idem G unacum patre suo nostre frequenter ecclesie fideliter exhibuit annuirous petitioni sue et ius fundi in ecclesia construenda ibidem cum duabus partibus decime sibi et suis heredibus contulimus in feodo tertia parte decime ipsi ecclesie dum constructa fuerit assignanda Ut autem hec donatio sibi et heredibus suis in perpetuum stabilis et inconuulsa permaneat eam presenti pagina sigillo nostro appensa et subscriptis testibus firmiter communimus Huius rei testes sunt Hartnidus Aquilegensis prepositus Chunradus maior plebanus Gotefridus archipresbiter Vlricus custos Heinricus de Pettenbach Hartmannus yndicensis prepositus canonici patauienses Christanus notarius Chunradus scriba capellani Heinricus de Lonstorf Hademarus de Wesen Otto de Heichenbach Otto de Walde Livtoldus de Sauersteten Heinricus de sancto Ypolito Rvdgerus de Suntheim Sifridus de Griffensteine Chunradus de Issowe Heinricus de Issenstorf Chunradus de Hohenstouffe Chunradus de Ramnsteine et alii quam plures Acta sunt hec Patavie in capella nostra Anno dominice incarnationis MCCXII indictione XV Anno pontificatus Innocentii III pape XIIII Regnante Ottone IIII Romanorum imperatore et semper augusto Anno imperii sui III Pontificatus nostri anno VI Kalendas Februarii VIIII