Charter Document - 04000027
Charter Number: | 04000027 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego Manigoldus dei gratia patauiensis episcopus omnibus christi fidelibus presentibus et futuris salutem in perpetuum Quoniam fauente diuina clementia ad pontificalis dignitatis apicem prouecti et nomen offitiumque speculatoris in domo domini suscepimus dignum est ut non tantum proesse sed etiam prodesse consilio et auxilio his qui nostre speculationi subiecti sunt sollicite studeamus Et quidem cum omnium saluti prospicere teneamur [tamen] specialiter ad [illorum curam] oculum nostre benignitatis inclinare debemus quorum religio eminentior et uita spectabilior coram deo et hominibus esse dinoscitur Hinc est quod domni Gotscalci dilecti nobis abbatis in Willheringin eiusque [uenerabilium] iustis peticionibus pro quodam concambio inter eos et ecclesiam in grimarstetin contracto exauditionem nostram prebuimus et conmutationis ipsius tenorem sane et rationabiliter utriusque partis consensu stabilitum nec non et nostro fauore ac tocius chori patauiensis et domni Heinrici plebani eiusdem ecclesie consensu approbatum scribi statuimus scriptum omni posteritati transmitti transmissum inuiolabili firmitate in perpetuum obseruari Conmutationis igitur forma talis est Domnus Heinricus de Weassinberc in babinberg maioris ecclesie canonicus et parrochie in grimarstetin plebanus ex consultu parrochialium suorum qui eo tempore maioris auctoritatis et sanioris consilii esse uidebantur quasdam decimas cenobio beate Marie in Willheringin per manus Elyzabeth de Weassinberc nobilis matrone et eiusdem monasterii patrone tradidit decimam uidelicet in Einberge in shart cum omnibus pertinentiis suis uidelicet in [Chuberc] Slafberc Huphowoe decimam in Cugile et [Selminode] cum omnibus attinentiis suis Totam partem decime in ibenberge grebelic et hohinberge Totam uero decimam in [Mittirslage] item decimas quinque allodiorum quorum [unum belneche] alterum [starce] appellatur tertium ex altera parte preterfluentis aque quod est ei contiguum Duo uero iuxta danubium sita sunt [Nec non] et decimas omnium [noualium] que de [cetero propriis sumptibus] exstirpauerint Fratres [uero predicti restituerunt ecclesie] in Grimarstetin quinque allodia in conmutationem quorum primum situm est in [durrigen]stetin secundum quod dicitur ad uiam Rvdolfi tertium durrinberge quartum [quod startz] nuncupatur Quintum quod eidem predio ex altera parte aque est proximum Huius igitur conmutationis paginam ne quis in futurum ualeat infirmare sigilli nostri inpressione et [probabilium] testium adhibitione curauimus roborare Huius rei testes sunt Otto frisingensis episcopus Rupertus [holomuc]ensis episcopus Heinricus patauiensis decanus Chunradus obleiarius Heinricus celerarius Tiemo canonicus [Heinricus Rihza] [Ottachir] canonici Domnus Kolo de griezpach Wernhardus de Schoemberc Comes Eberhardus de dornberc [Gotschalc] de Hunsperc Wernhardus de Haginowe Alramus de [vttindorf] Hadirmarus de Kunringe Manigoldus de Schonnebuhil Richerus de Wesin Albertus puer Wernhardus de Altinhouin [Arnolt] de Wartinburc Albero de Pollinheim Luitoldus dapifer de schomberc [Heinricus] de tobil Chunradus de [curia] Sifrit Sibrant de geltingin Heinricus de trune Otto bibir Vlricus de gnanendorf Parrochiales in grimarstetin Heinricus de rotinuelse Albero gneusse [Sigihart pibir] Vlricus de lintheim Salman Albertus frater suus Heinricus de gicinstetin Chunrat de Mul[bach Gozzolt] et frater suus Rudigervs uillicus Helmwicus de Lintheim [Dietprant Otto officialis Siboto pessinger Hecil de] otinsheim Herman Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCCVI Indictione VIIII XIII Kalendas Julii Anno Episcopatus Manigoldi primo [Regnante piissimo Romanorum rege Philippo] Data Patavie XIII Kalendas Julii