Charter Document - 04000023

Charter Document - 04000023


Charter Number: 04000023
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine + summe + et + indiuidue + trinitatis [] Otto dictus abbas in wilheringen et omnis congregatio eiusdem loci notum facimus omnibus christianis tam presentibus quam futuris quod quidam nobilis homo otto de grubeh predium quod kurenberich dicitur datis XV marcis argenti examinati a nobis comparatum idipsum manu sua super altare sancte marie pro remedio anime sue delegauerit monachis et conuersis astantibus tali statuto ut singulis annis duobus diebus consolationem inde percipiat conuentus in pane albo una cum piscibus recordationem sui et uxoris ipsius Qui dies isti erunt feria secunda festo sancte trinitatis prima in conmorationem coniugis eius et festum sancti nicolai transferendum in eam diem qua ipse de hoc seculo excesserit Si quis hanc institutionis nostre paginam infringens deleuerit deleatur nomen eius de libro uite Acta sunt hec dominice incarnationis anno MCC