Charter Document - 04000022

Charter Document - 04000022


Charter Number: 04000022
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1215 - 1216
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Innocentius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis Cunrado abbati de Wileringen eiusque fratribus tam presentibus quam futuris regularem uitam professis in perpetuum Religiosam uitam eligentibus apostolicum conuenit adesse presidium ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito reuocet aut robur quod absit sacre religionis infringat Quapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus clementer annuimus et monasterium sancte dei genetricis et uirginis Marie in quo diuino mancipati estis obsequio sub beati petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus In primis siquidem statuentes ut ordo monasticus qui secundum deum et beati Benedicti regulam atque Institutionem Cysterciensium fratrum in eodem monasterio institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inuiolabiliter obseruetur Preterea quascunque possessiones quecunque bona idem monasterium in presentiarum iuste ac canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largitione regum uel principum oblatione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firma uobis uestrisque successoribus et illibata permaneant In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis Locum ipsum in quo prefatum monasterium situm est cum omnibus pertinentiis suis Grangiam in Nuwenhoue Portum iuxta claustrum ex utraque parte danubii Portum contra forum otehsheim Transitum in danubio liberum ab illa exactione que muta dicitur a duce Ivpoldo indultum Siluam que dicitur Curenberc cuius termini sunt usque ad ueterem wileringen Possessiones quas habetis in ederamesberge Mulebach Ketzingen Harden Nufarne et ceteris iuxta trunam in rudolfingen Peschingen in Hiltegeringen Predia que possidetis trans danubium scilicet Havenarn Cogele et reliqua circumquaque in eadem uicinia sita Grangiam yuenberge Greblich dimidietatem silve boemice a fundatore Volrico collatam Mediam partem campi qui uulgo dicitur lobenuelt ab eodem acceptam Decimas a parrochia grimarsteten concambio exemptas nec non et sepulturam familie Babenbergensis ecclesie ad quam fundus ipse pertinet et sepulturam familie de wassenberch ita dumtaxat ut prius aliquod remedium parrochiano suo prouideant Curiam in cremese cum uineis et decimis suis Curtem in cymeleup allodia in salabulcha possessiones in pilstein et Ivpoldesdorf Curtem in cydelarn Predia in uilla que dicitur Bach cum pratis uineis terris nemoribus vsuagiis et pascuis in bosco et plano in uiis et semitis et omnibus libertatibus et immunitatibus suis Sane laborum uestrorum quos propriis manibus aut sumptibus colitis tam de terris cultis quam incultis sive de ortis et uirgultis et piscationibus uestris uel de nutrimentis animalium uestrorum nullus a uobis decimas exigere uel extorquere presumat Liceat s[] clericos uel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conuersionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere Prohibemus insuper ut nulli fratrum uestrorum post factam in monasterio uestro professionem fas sit sine abbatis sui licentia de eodem loco discedere Discedentem uero absque communium literarum uestrarum cautione nullus audeat retinere Quod si quis retinere forte presumpserit licitum uobis sit in ipsos monachos uel conuersos regularem sententiam promulgare illud districtius inhibentes ne terras seu quodlibet beneficium ecclesie uestre collatum liceat alicui personaliter dari seu alio modo alienari absque consensu totius capituli uel maioris aut sanioris partis ipsius Si que uero donationes aut alienationes aliter quam dictum est facte fuerint eas irritas esse censemus Ad hec etiam prohibemus ne aliquis monachus siue conuersus sub professione uestre domus astrictus sine consensu et licentia abbatis et maioris partis capituli uestri pro aliquo fideivbeat uel ab aliquo pecuniam mutuo accipiat ultra precium capituli uestri prudentia constitutum nisi propter manifestam domus uestre utilitatem Quod si quis forte presumpserit non teneatur conuentus pro hiis aliquatenus respondere Licitum preterea sit uobis in causis propriis siue civilem sive criminalem contineat questionem fratrum uestrorum testimoniis uti ne pro defectu testium jus uestrum in aliquo ualeat deperire Insuper auctoritate apostolica inhibemus ne ullus episcopus uel quelibet alia persona ad sinodos uel conuentus forenses uos ire uel indicio seculari de uestra propria substantia uel possessionibus uestris subiacere compellat nec domos uestras causa ordines celebrandi causas tractandi uel aliquos conuentus publicos conuocandi uenire presumat nec regularem abbatis uestri electionem impediat aut de instituendo uel remouendo eo qui pro tempore fuerit contra statuta cysterciensis ordinis se aliquatenus intromittat Si uero episcopus in cuius parrochia domus uestra fundata est cum humilitate ac deuotione qua conuenit requisitus substitutum abbatem benedicere et alia que ad officium episcopale pertinent uobis conferre renuerit licitum sit eidem abbati si tamen sacerdos fuerit proprios nouicios benedicere et alia que ad officium suum pertinent exercere et uobis omnia ab alio episcopo percipere que a uestro fuerint indebite denegata Illud adicientes ut in recipiendis professionibus que a benedictis uel benedicendis abbatibus exhibentur ea sint episcopi forma et expressione contenti que ab origine ordinis noscitur instituta ut scilicet abbates ipsi saluo ordine suo profiteri debeant et contra statuta ordinis sui nullam professionem facere conpellantur Pro consecrationibus uero altarium uel ecclesiarum siue pro oleo sancto uel quolibet alio ecclesiastico sacramento nullus a uobis sub optentu consuetudinis uel alio modo quicquam audeat extorquere sed hec omnia gratis uobis episcopus diocesanus inpendat Alioquin liceat uobis quemcunque malueritis catholicum adire antistitem gratiam et conmunionem apostolice sedis habentem qui nostra fretus auctoritate uobis quod postulatur inpendat Quod si sedes diocesani episcopi forte uacauerit interim omnia ecclesiastica sacramenta a uicinis episcopis accipere libere et absque contradictione possitis sic tamen ut ex hoc inposterum propriis episcopis nullum preiudicium generetur Quia uero interdum propriorum episcoporum copiam non habetis si quem episcopum romane sedis ut diximus gratiam et conmunionem habentem et de quo plenam noticiam habeatis per uos transire contigerit ab eo benedictiones uasorum et uestium consecrationes altarium ordinationes monachorum auctoritate apostolice sedis recipere ualeatis Porro si episcopi uel alii ecclesiarum rectores in monasterium uestrum uel personas inibi constitutas suspensionis excommunicationis uel interdicti sententiam promulgauerint siue etiam in mercennarios uestros pro eo quod decimas non soluitis siue aliqua occasione eorum que ab apostolica uobis benignitate indulta sunt seu benefactores uestros pro eo quod aliqua uobis beneficia uel obsequia ex caritate prestiterint uel ad laborandum adiuuerint in illis diebus in quibus uos laboratis et alii feriantur eandem sententiam protulerint ipsam tanquam contra sedis apostolice indulta prolatam duximus irritandam Nec littere ulle firmitatem habeant quas tacito nomine Cysterciensis ordinis et contra tenorem apostolicorum priuilegiorum constiterit impetrari Preterea cum conmune interdictum terre fuerit liceat uobis nichilominus in uestro monasterio exclusis excommunicatis et interdictis diuina officia celebrare Paci quoque et tranquillitati uestre paterna inposterum sollicitudine prouidere uolentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum uestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere uel interficere seu uiolentiam audeat exercere Preterea omnes libertates et inmunitates a predecessoribus nostris Romanis pontificibus ordini uestro concessas nec non et libertates et exemptiones secularium exactionum a regibus et principibus uel aliis fidelibus racionabiliter uobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti priuilegio communimus Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre uel ablatas retinere seu quibuslibet uexationibus fatigare sed omnia integra conseruentur eorum pro quorum gubernacione ac sustentatione concessa sunt usibus omnimodis profutura Salua sedis apostolice auctoritate Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit secundo tertioque conmonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanquine dei et domini redemptoris nostri iesu christi aliena fiat atque in extremo examine districte subiaceat ultioni Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri iesu quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant Amen Amen Amen Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss