Charter Document - 04000019
Charter Number: | 04000019 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1190 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine summe et indiuidue trinitatis Ego frater Hiltegerus dictus abbas in wilheringen et omnis congregatio sue fraternitatis notum facimus omnibus christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod uir illustris Rechwinus nomine in euerdingen pro remedio anime sue vineam cuiusdam Liubmanni et filie sue in vsum ecclesie nostre pro XXX marcis conparauit ea tamen conditione ut ipse unacum filio suo Poppone et Popponis primo herede singulis annis duas carratas vini a nobis accipiant Hec semper rata et inconcussa manebunt nisi forte alicui istarum trium personarum memoratum argentum seu equipollens eius restituatur Testes sunt horum Marquardus frater ipsius Rechwini Hartmudus Dietpertus Hartmannus frater eius Albinus Arnoldus Wernhardus et alii multi Acta sunt hec anno incarnationis domini MCXC