Charter Document - 04000018

Charter Document - 04000018


Charter Number: 04000018
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Diepoldus dei gratia patauiensis ecclesie episcopus omnibus christi fidelibus salutem in perpetuum In hoc mari magno et spatioso laborantes et mandatum illius cuius gregi prelati sumus pro oculis habentes fideles eius et precipue uiros spiritales qui huic mundo renuntiauerunt et in cenobiis degunt diligimus et honoramus et iustis eorum precibus aures paterne benignitatis facile accomodamus Hinc est quod dilecti filii nostri domini Hildegeri abbatis de Wilheringen humili et deuote petitioni acquiescentes concambium quod ipse et duo predecessores eius dominus uidelicet Gebehardus et dominus Heinricus cum parrochia de Schonheringen et domino Pilgrimo eiusdem ecclesie plebano fecerunt stabiliuimus et ne inposterum discindi possit scripto et sigilli nostri testimonio precaueri cauti fuimus Nouerit tamen generatio que uentura est quod non id prius stabiliuerimus quam relatione fidelium in huiusmodi estimatione scientiam plurimam habentium certi fuerimus parem esse hanc conmutationemet utrique parti utilem Quid uero hinc uel inde datum et acceptum fuerit sequens pagina declarabit Predicti abbates inter Schonheringen et insulam VII agros iuxta estimationem agricolarum VIII iugera facientes supradicto plebano domino Pilgrimo et parrochie eius dederunt Juxta riuum qui dicitur rospach unum hasewic unum prope atrium Schonheringen duos iuxta quercum unum haize unum iuxta riuum unum steinbuel ad spinam unum ad cliuum quod uulgo dicitur zerliten unum ad mose unum et curtile Liuthalmi in schonheringen Nunc que pro his omnibus reddita sunt predictis fratribus in Wilheringen a parrochia in Schonheringen subscribamus In pascuis boum quod uulgo dicitur ohsenbunt duos agros receperunt in Wannesperc tres in campo Kemenaten unum in campo breitloh tres in campo Kesingen tres prope mulenbach in monte qui dicitur uuolfesrugge duos ex altera parte eiusdem montis unum et quicquid decimationum in utraque Kesingen habuit et decimas quas habuit infra uiam que de domo domini Chunradi de mulenbach Schonheringen descendit et ascendit de eadem domo in montem churenberc Huius rei testes sunt de choro udalricus prepositus de Hardaker Wernherus prepositus de matse Heinricus cellerarius magister Richerus prothonotarius Wernherus de hartchirchen Heinricus de grunenburc Cunradus de sirnic de ordine abbatum Manegoldus de cremesmunstere Heinricus de mense Babo de lampach De plebanis Marquardus decanus de weise Manegoldus de buhel Eticho de sancto Benedicto Gebolfus de anaso Rudolfus de niuwenkirchen et totum sacrum capitulum De laicis Wernhardus de mordespach Gundakarus de styra Ortolfus de grizkirchen Engelschalcus de hucenbach Wernhardus iudex de wels Heinricus de hittingen Heinricus de busingen et alii multi Acta sunt hec anno incarnationis domini MCLXXXIX indictione VII Nonas Martii ad capitulum Euerdingen