Charter Document - 04000017

Charter Document - 04000017


Charter Number: 04000017
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1188
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Leupoldus dei gratia dux austrie Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod nos in nomine domini iesu christi et sancte genitricis sue nec non in remissionem peccatorum nostrorum similiter et in redemptionem animarum parentum nostrorum indulsimus ius nostrum quod vulgari muta dicitur domino iesu in Willeheringen militantibus ita videlicet ut in abducendo siue in deducendo quidlibet liberam et inmunem ab omni solutione iuris nostri quod prenotauimus eundi et redeundi habeant facultatem Vt autem hoc nostre pietatis factum ratum et inconuulsum omni permaneat evo hanc paginam inde conscriptam sigilli nostri inpressione munimus et testium adhibitione corroboramus quorum nomina subscripta sunt De ordine liberorum Comes Cunradus de pilstein Comes Sigefridus de Morli Comes Levpoldus de hardeche et frater suus Comes hainricus de plagin Otto de Lengenbach Craft de Amcinispach De ordine vero Ministerialium Hademarus de chunringen Wichardus de Sevelt et frater suus Kadoldus Ortlieb de Winchil Albreht de phaphistetin Lvitwinus de Sunnenberch Gundafarus de stira Albero marschalcus Adiloldus de chiowe Vlricus de stoze Datum Patauie Anno dominice incarnationis MCLXXXVIII pridie Kalendas Martii