Charter Document - 04000015
Charter Number: | 04000015 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Protection |
Date: | 1180 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Diethpoldus celesti gratia Patauiensis episcopus cunctis ecclesie sue christique fidelibus salutem inperpetuum Bonorum et nostrorum maxime predecessorum sequentes exempla pontificum qui iusta qui religiosa et que secundum deum fiunt petentibus prestare consueuerunt nos quoque in paribus negotiis pauperibus christi difficiles nos et inexorabiles exhibere non debemus quatinus eorum subleuemur orationibus quibus quod conmode petunt per effectum caritatis impendamus Vnde scribi et sciri volumus quod uenerabilis abbas Gebehardvs de Uvilleheringen uir in sancta professione spectabilis atque feruidvs cum suis fratribus nostrisque non paucis fidelibus aput Anesum in nostro sollempni capitulo nos adiit et de concambio sibi et ecclesie nostre conmodo sicut infra scriptum continetur optinuit Petente namque eidem abbati nostrorum consilio fidelium consensv plebani Arnoldi tunc regentis ecclesiam Crimarsteten decimas in Scharten et Arbenberch per manum nobilis matrone Elysabet monasterii sui patrone tradidimvs et ab ipso quasdam possessiones in Duringensteten sitas in massam bonorum ecclesie Patauiensis recepimus Item alios quosdam agellos ecclesie Sconheringen pertinentes rogatu sacerdotis ibidem Pilgrini pro agris nostre possessionis cambiendo recepimus De quibus uniuersis paginam hanc conscribi et sigilli nostri inpressione corroborari sicut euidens est dignum et necessarium duximus monentes et futuri temporis successores nostros episcopos in domino rogantes quatinus tales canbitiones indestructas iugiter uelint conseruare quo debeant et ipsi suffragiis et precibus fratrum monachorum uidelicet in pretaxata abbatia nobiscum participare Peracta sunt hec Patauie in celebri capitulo nostro choro presente et uniuerso fidelium nostrorum collegio anno a natiuitate domini MCLXXX indictione XIII Testes de choro sunt Fridericus decanus Dominus Albon Fridericus archidiaconus Uvillehalmus archidiaconus Heinricus scolasticus Regnboto Mengotus Burchardvs Poppo prepositus Albertus prepositus Uvernherus Gozwinus Gerhardus Ex nobilibus laicis Chunradus de Amcynespach Richker de Wesen Chadelavs de Falchenstein Arnolt et frater suus Rudolf de Sarlinespach Uvalther de Gocynestorf Chunrat de Haselbach Uvernhart de Trasmeshusen Uvernhart de innerburch Heinrich de Walde Heinricus de lonsperch Arnolt et Egilolf de Trinbach Gunthart