Charter Document - 04000014

Charter Document - 04000014


Charter Number: 04000014
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1167
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis abono dei gratia humilis patauiensium electus omnibus christi fidelibus salutem in perpetuum Caritas que foras mittit timorem et inter deum et proximum generat geminum amorem nos ammonet et hortatur pauperes christi ac religiosos uiros honorare et diligere ac iustas atque racionabiles peticiones eorum admittere et exaudire Inde est quod communicato consilio fidelium nostrorum preces dilecti ac uenerabilis fratris nostri Gebehardi abbatis de Willeheringen effectui mancipauimus et aream quam Liuppirch et maritus eius Liuphardus beate memorie sepe et maceria circumdatam possederant de more quod uulgo in teutonico dicitur Purchreth Ei et fratribus eiusdem loci ac successoribus abbatibus inbeneficiauimus et prefatam aream ac tria iugera agrorum que ad ius nostrum et ecclesie nobis commisse pertinent in manus Rudegeri de Hulzhusen delegauimus hac interposita coniuentia ut dominus Gebehardus abbas atque omnes successores sui singulis annis patauiensi episcopo et suis castaldis de prefata area plenariam iusticiam sicut ceteri burigenses in Efridingen persoluant et in omni querimonia sua ad solum patauienssem episcopum et ad suos yconimos super hac causa et concessione recurrant nullumque aduocatum in pretaxatam uillam pro aliqua iusticia obtinenda inducant Preterea ad noticiam ponimus omnium fidelium tam futurorum quam presencium quod quoddam concambium legitimum secundum estimationem hominum contractum est nostris in temporibus in confinio Ebilsperch inter dominum abbatem G et predecessores nostros Sepe iam dictus abbas duo curtilia unum in Tenigen et alterum in Misgkingen ecclesie nostre ad mensam episcopi per manus Heinrici incliti ducis austrie tradidit et aliud dominicale in Ederammesperge quod claustro suo adiacebat superadditis quinque talentis per eundem ducem H aduocatum nostrum recepit Huius rei isti sunt testes conscripti De clero Heinricus prepositus sancti Floriani Olricus prepositus de ardacher Otto de Riede Otto archidiaconus et notarius Jacobus archidiaconus Diethmarus capellanus Albero decanus Ex laicis autem comes Rapoto de ortenberch Chunradus iunior de Pilstein Pabo de Sluenz Diethricus de Paumgartenperge et frater eius Heinricus Werigant de Rumentingen Ernist de Hartheim Otto et frater eius Engilbertus de Struben Poto de Meissingen Rudeger de aheimen Rudeger et frater eius Borno de Holzhusen Ogo de Lonstorf Alrammus de Oftheringen Tultinch de Ebilsperge castallus Albertus de Harde Walchunus de harde Leuthart Chunrat de Hage Leutolt de rotenuelse et alius Leutoldus longus Ut autem hoc factum nostrum semper ratum et inconuulsum permaneat presentis pagine scripto roboramus atque inpressione sigilli nostri confirmamus Hec acta sunt anno ab incarnatione domini nostri iesu christi Millesimo Centesimo sexagesimo septimo Indictione XIII Pridie idus Julii Data eadem die apud Ebilsperch