Charter Document - 04000012
Charter Number: | 04000012 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1161 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Gebehardus abbas in Wilhering II Posterorum memorie conmendare curantes quomodo circa promotionem loci nostri solliciti possessiones eius quas certe permodicas inuenimus dilatare curauimus quasdam concambiis congruis conmodius locantes quasdam uero terminis augmentatis distendentes ut fratres deo ibidem seruientes sumptus in hac uita necessarios inueniant et nobis apud dominum maiora mercedis eterne stipendia crescant Hinc est quod predium quoddam in uilla Ederamesberga situm a quodam Heinrico de Rotele qui fuit de familia domini Colonis fundatoris loci huius pro X et unitalentis argenti conparauimus et possessioni nostre site in eadem uilla cui coli imitabat adiunximus cum omnibus attinentiis suis agris siluis pratis et pascuis Delegauit autem nobis prefatum predium idem Heinricus per manus Adelrammi de oftheringen cuius fidei creditum erat a quo illud nostra peticione suscepit absque omni contradictione Eberannus de Borzheim quatinus ecclesie nostre hoc secundum leges et scita maiorum obtineat si qua per ecclesiastica uel secularia iura persona se postmodum huic traditioni legitime facte obponat Rogatu quoque nostro contradidit iam dictum allodium idem Eberannvs in manus domini Heinrici de Scovenberg nobilis et potentis uiri ut siquis contra iusticiam nostram uenire presumpserit ipse quanto in seculo potentior tanto ualentior sit pro nobis turris fortitudinis a facie inimici Acta sunt hec anno domini MCLXI indictione VIIII Friedrico romanorum imperatore Cunrado patauiensi episcopo Heinrico duce Huius rei testes sunt Liberi Wernhart de iugelbach Amelbreth de antesine Eberannus de borsheim Adelrammus de oftheringen Ministeriales Vdelricus de Michelenbach Ortolfus de griezkirchen Liutoldus et frater eius de sauerstetin Conradus de Mvlenbach Sigeboto gneusse Egino de bosenbach Gvaltherus de Curnberg Adebreht de Kezing Arnolt de rotelheim Item recolat fidelium memoria quod idem Heinricus de rotele contulit nobis aliud predium situm in uilla que uocatur Rotele pro remedio anime sue et fratris sui Gerardi ea conditione ut ipse habeat in sua potestate quoad uiuat post mortem uero eius ecclesia nostra teneat nisi forte sponte sua prius dimittat Contulit nobis coram prescriptis testibus per manus Adelrammi in manus Eberanni et ille in manus domini Heinrici de scovenberg delegauit