Charter Document - 04000011
Charter Number: | 04000011 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1161 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Gebehardvs abbas II in Wilheringen Quia spiritualis discipline Studium sine temporali subsidio in domibus religiosorum durare non potest post [] a nobis dispensationem cenobii nostri dedimus operam fauente clementia ut possessiones quas certe permodicas inuenimus excoleremus excultas conseruemus et terminos earum dilataremus nec non quacunque occasione iusta precio seu concambio autem tentaremus Hinc est quod conmunicato fratrum nostrorum consilio egimus cum quodam Arnoldo de uilla que uocatur Misgingen qui fuit de familia domini Adelberti de berge uiri ualde eminentis ut nobis predium suum quod in eadem uilla Misgingen possedit conferret Annuens ille petitionibus nostris acceptis a nobis VII talentis contradidit nobis predictum allodium per manus [] de Scohneringen libere conditionis uiri ea conditione quatinus ipse in potestate sua quoad uiueret retineret et post [mortem] eius ecclesie nostre dominio libere deueniret nisi forte hoc conplacuisset ei ut ante mortem suam cederet et nobis uitale pactum suum resignaret Acta sunt hec coram maioribus et melioribus parcium harum scientibus leges et iura Maiorum Ad audientiam uero et cognitionem domini Adelberti de Berge ut peruenerunt hec dirupit traditionem hanc iam factam et predium sicut diximus nobis contraditum retraxit dicens nullum de familia posse de possessionibus suis cuiquam quicquam dare sine consensu dominorum suorum et ita decreto publicorum iudiciorum coram duce et principibus terre huius abiudicatvm nobis sepe dictum allodium et ei confirmatum Tandem diuino respectu premonitus ac premunitus prefatus uir nobilis dominus Adelbertus de Berge timens futuram diuini examinis discussionem deo et matri eius iusticiam suain recognouit et ablatum predium facta donatione sollempni nobis delegauit et ubicumque res exigeret nobis se profuturum pro loco et tempore promisit Nos uero talibus ac tantis difficultatibus prenominatum predium legitime possidentes denuo in inanus domini Adelberti sepe dicti de berge commendauimus quatinus ipse ecclesie nostre hoc conseruet et optineat si qua persona ecclesiastica uel secularis contra hanc traditionem semel ac secundo factam temere uenire se ullo modo opponat Acta sunt anno dominice incarnationis hec millesimo centesimo sexagesimo i Indictione VIIII Friderico imperatore Cunrado patauiense episcopo Heinrico duce Huius rei testes et astipulatores legitimi hii sunt