Charter Document - 04000008

Charter Document - 04000008


Charter Number: 04000008
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis eiusdemque inseparabilis unitatis Ego Gebehardus secundus abbas in Vvilheringen Quia proni sunt sensus hominum ad maliciam et diei malicia sua non sufficit sunt plerique quibus non sufficit hoc quod supergrediuntur et circumueniunt in negotio fratrem et concupiscunt rem proximi sui uerum etiam iam incipiunt a sanctuario dei ut hereditatem possideant sanctuarii domini res ecclesiarum tanto liberius cupiunt et diripiunt quanto inermes materiali gladio sciunt Ea propter possessiones ecclesie nostre siue a fidelibus oblatas siue bonis nostris conparatas seu certe concambiis commodius locatas diligenter literis conprehendimus et contra diripientium impetus carte huius auctoritate premunimus ut sint nobis turris fortitudinis a facie inimici et persequentis Inprimis ponimus predium quod situm est in uilla que uocatur Hitingen quod conparauimus a Bilhngo de Gvtovva cum omni iusticia quam habent eiusdem loci conciues in areis in pratis in pascuis in siluis et in commoditatibus uniuersis conparauimus inquam predium prelibatum VIII talentis et dimidio hac interposita cautione quod duo amici ipsius arnoldus scilicet de rotel et Cunradus patruelis eius ipsius rogatu promiserunt nobis se acturos cum filio eiusdem Billvngi ut iusticiam illam que sibi iure hereditario ex paterna successione deuenit cum legitimos adtingeret abstipularet annos Si quo minus x talenta nobis sine omni contradictione persoluat Acta sunt hec anno domini MCLV Indictione IIII Huius rei testes sunt libere conditionis uiri Eberam Ernost Ministeriales Marquarth Arnolt Cunrath Et de familia domini colonis Cunraih Eberharth Adelbreth Arnolt Rudewin Ruthlip Hug Friderich Opere precium esse arbitror etiam memorie conmendari de predio predicto quod concambia fecimus conmoda nobis In uilla que uocatur Burcheim duobus uiris partem dedimus ipsius predii pro possessione sua quam ibidem habuerunt quorum nomina sunt Gerolt et Walthere Partem quoque dedimus eiusdem predii cuiusdam Heitfolggi de ederamesberge qui conuersionis habitum assumpsit apud nos filiis ditmaro et Hugoni pro possessione quam pater ipsorum Heitfogus ibidem possederat ea conditione ut si absque liberis rebus humanis eximantur predium quod ipsis dedimus dominio ecclesie deueniat Huius concambii testes sunt Gerolt Sigeboto Arnolt Gebehart Colligite fragmenta ne pereant sermo dominicus ait Et nos etiam minuta nostra colligimus et mandata literis in posteros transactamus Ditericus homo quidam censualis istius ecclesie sancte conuersationis habitum apud nos accepit et a nobis accipitur Hic contulit nobis per manus domini sui Odalrici predium quoddam situm in loco qui dicitur Rute ut absque omni contradictione libere illud deo seruientes in hoc loco suis usibus profuturum possideant Huius rei testes sunt Vvernhart Cunrat Lutolt Eberhart Vvalther Adelbrach Hugo Sigeboto Gerolt