Charter Document - 04000007

Charter Document - 04000007


Charter Number: 04000007
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s):
Date: 1155 - 1161
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nouerint Cuncti fideles tam presentes quam futuri comutationem predii quam fecit quidam Geroldvs de cvorenberch cum abbate G et fratribvs eius qui sunt Wilheringen Is enim memoratus uir contiguvs nobis manens sepivsque fratribus seu famulis seu certe ut fieri solet iumentis metas proprias transeuntibus ei dampnum ut ipse asserebat inferre uidebantur Unde factum est ut prefatus uir inpacientia instigante sepius se de nobis iniuste ultvs fuerit Sed postquam conplacuit utrisque occasionem huius inimicicie amputare facto testamento tradidit nobis eandem possessionem suam coram testibus scilicet curenberch cum omnibus pertinentiis id est pratis siluis aquis accepta a nobis alia possessione que uocatur waltratliart cum itidem pertinentiis scilicet pratis aquis siluis absque uineis tamen et agris dumtaxat adiacentibus et ut in perpetuum inconuulsum permaneat litteris curauit transmittere in posterum Huius rei testes sunt Adelram Albret de oftehringen Adelbret de grilporten Wlrich de bruscinken Gerhalm Adelbero Ernst de kirgsteden Liutold Heinricvs Wlrich de trhun Hertwicus de thenun Ernst Ekhard de bercheim Heinrich de adelharthinc Sifrid Alram Hagen Nithart Tiedrich de rudofdingen Ermbold Altman Gundram Irmhard de therinbachy Adelbert Megenbret Wigman de mulbach Arnhold de meiscingen Kvonrad de mulbac Ortholf Wirich de urilingen Wilhalm de bercheim Elinbreht de hiringen Liutold longus Liutold Otto de lintheim Helmwich de durcheim Gunther Fr Gerlholdi Marquard Vlrich de gumpotingen Meinhard de chalheim