Charter Document - 04000005

Charter Document - 04000005


Charter Number: 04000005
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1154
Date type: Internal, A.D., Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego Eberhardus dei gratia babenbergensis episcopus Ad hoc diuina gratia uocante positi sumus ut ecclesie nostre dignitatem honorem et gloriam non solum in suo statu et integritate conseruemus et custodiamus uerum etiam dilatare terminos honoris et glorie eius modis omnibus satagamus Ex hoc enim in oculis superne clementie erimus acceptabiles et hominum iudicio magis placentes Ea propter notum esse cupimus omnibus tam presentibus quam futuris christi fidelibus quod locum qui uocatur Willeheringin tradente nobili uiro vdalrico simul et fratre ipsius colone cum silua adiacente querinberch cuius termini sunt ab eo loco qui uetus Willeheringin dicitur cum ceteris appendiciis suis agris uineis pratis pascuis siluis aquis piscationibus omnibus denique ad eum pertinentibus cultis et incultis que quoquomodo usui esse possunt in ius nostre ecclesie recipimus ea conditione ut monachi cisterciensis ordinis qui in eo abbatiam fundauerunt secundum libertatem quam priuilegia romanorum pontificum eorum ordini concedunt ut uidelicet nullum habeant aduocatum preter romanorum imperatorem et episcopum babinbergensem libere per omnia predictum locum possideant et nostro semper patrocinio tueantur et foueantur auxilio Hanc etiam libertatem sue familie indulserunt ut si qui in parrochia gimarstetin uel alibi siti in eodem monasterio sepeliri et bona sua mobilia aut inmobilia largiri uellent sine sui et successorum suorum et etiam plebani contradictione liberam facultatem haberent Preterea vdalricus huius fundationis auctor et iniciator iherosolimam profecturus Ibenberch Grhebelic et dimidietatem silue boemitice quesueportionis erat cuius termini sunt a uia que de tissinge per nigrum montem usque ad scopulum berenstein dirigiritur et ab illo scopulo recta linea limitati usque ad fluuium Wlta ibi finiuntur et mediam partem campi qui wlgo Lobenwelt nuncupatur eidem cenobio donauit et ipsam donationem cum testimonio nostri et aliorum fidelium statuit firmari Decernimus ergo quatinus hec traditio legitimis personis celebrata et approbata testibus idoneis inuiolata permaneat et nullius presumptione detrimentum sue integritatis sentiat Si qua uero ecclesiastica secularisue persona huius traditionis nostreque confirmationis decretum et paginam quam conscribi fecimus sciens temere contra eam uenire temptauerit exeonmunicationi subiaceat et ultionis eterne censuram experiatur si non resipiscat Cunctis autem his iusta seruantibus sit pax a domino quatinus bone actionis premium percipiant et sempiterne glorie participes fiant Vt autem hec omnia rata et inconuulsa permaneant cartam hanc quam scribi fecimus sigilli nostri inpressione munire curauimus Huius rei testes sunt Otacher marchio de stira Liutoldus comes de blaia Gotscalcus et filius eius de hunesberch Fridericus Reginoldus de risenberhc et filius sororis eius Vdalricus Pernhart de stuphe et hi ex liberis Ex ministerialibus autem Coppolt de hosterhouen item Gowinus de osterhouen Gundeloch de bodelendorf Chunrat camerarius de babenberg Adalbero de burgelin Marquart de Werde Dietricus de troine Wernhart item de troine Ernest de hartheim Egino de bosenbach Otto de lintheim Liutolt de durcheim Liutolt longus Reimwich de durcheim Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCLVIIII indictione secunda regnante Friderico romanorum rege anno regni eius tertio