Charter Document - 04000004

Charter Document - 04000004


Charter Number: 04000004
Cartulary Title: Wilhering, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Admission
Date: 1146
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et individue trinitatis eiusdemque inseparabilis unitatis Ego Eberhardus babenbergensis episcopus Ad hoc diuina gratia uocante positi sumus ut ecclesie nostre dignitatem honorem et gloriam non solum in suo statu et integritate conseruemus et custodiamus uerum etiam dilatare terminos honoris et glorie eius modis omnibus satagamus Ex hoc enim in oculis superne clementie erimus acceptabiles et hominum iudicio magis placentes Ea propter notum esse cupimus omnibus tam presentibus quam futuris christi fidelibus quod locum qui uocatur Wilheringen tradente uiro nobili colone cum omnibus appendiciis suis in ius nostre ecclesie recepimus ea condicione ut monachi cisterciensis ordinis qui in eo abbaciam fundauerunt et nostro semper patrocinio tueantur et foueantur auxilio In his exequendis tanto deuotiores erimus quanto retributionem eternam plus amamus Decernimus ergo quatenus hec traditio legitimis personis celebrata et approbata testibus idoneis inuiolata permaneat et nullius presumptione detrimentum integritatis sue sentiat Si qua uero ecclesiastica seculari sue persona huius traditionis nostreque confirmationis decretum et paginam quam conscribi fecimus sciens temere uenire contra eam temptauerit excommunicationi subiaceat et et ultionis eterne censuram experiatur si non resipiscat Cunctis autem his iusta seruantibus sit pax a domino quatenus bone actionis premium percipiant et sempiterne glorie participes fiant Vt autem hec omnia rata permaneant cartam hanc conscribi fecimus quam sigilli nostri impressione munimus Huius rei testes sunt Canonici [] Friderich de huneberg Engelbreht de blanche [] Bernhardus de Stouphe Hii liberi Ministeriales Diterich de trune Gotebolt et Gozwinus de Osterhoven Cunrat de Wessenberg Otto de Linthheim Acta sunt hec anno domini M[] Indictione [] Regnante [] domino glorioso romanorun rege