Charter Document - 04000002
Charter Number: | 04000002 |
---|---|
Cartulary Title: | Wilhering, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1122 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte trinitatis Ego Reginmarus Patauiensis episcopus cunctis fidelibus notifico concambium quod inter canonicos sancti Stephani et formbacensem abbatem Wirentonem factum est quod ut posterorum noticie liquido elarescat sigilli nostri testimonio confirmamus Predictus namque abbas per manum aduocati sui comitis Herimanni dedit patauiensi ecclesie duos mansos apud sulzbach pro decimatione que est inter fluuium enum et riuum formbach et uallem quandam superius terminalem quam cum dimidia hoba ad Walmesheim per manum aduocati nostri Odalrici in mutua uicissitudine ei dedimus Huius rei sunt testes Regingerus de tomoltesheim Regingerus et Werenhardus filii eius Isinrich de annendorf Engilram de merremos waltchon de mulcheim Walthere de Fustrize Walthere de lengenouwe Werinhart de haganouwe Perhtolt de heidendorf Preterea concedo et episcopali banno confirmo ut ecclesia Sancti Martini in eodem formbacensi loco sita parrochia sit plebis que in prescripta terminatione habitat et baptismum et sepulturam cunctaque ecclesiastica sacramenta a prenominato abbate Werintone et omnibus eius successoribus percipiat nullusque alius parrochianus quicquam ibi disponere presumat Siquis autem eidem monasterio aliquam uiolentiam in hac concessione inferre presumpserit a deo se damnandum et nostro banno constrictum sciat donec eidem ecclesie digne satisfaciat Anno dominice incarnationis millesimo CXXII factum est hoc concambium in castello Willeheringen Et eodem anno defunctus est comes hermannus aduocatus noster