Charter Document - 03990019
Charter Number: | 03990019 |
---|---|
Cartulary Title: | Vorau, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1297 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
[] ego Albero de Sewenstain libere plenarie et perfecte consensum voluntatem ac favorem dedi prebui et adhibui venditioni quamfrater meus Berhardus necessitate sibi imminente fecit venerabili preposito Chunrado ac toti capitulo ecclesie Vorowensis super iure montano in Seven quod sibi venditionis tempore iure hereditario competebat Fuit autem ius montanum xiii urne cum dimidia quas urnas dictus frater meus Berhardus in duas libras Wiennensium commutavit