Charter Document - 03990015

Charter Document - 03990015


Charter Number: 03990015
Cartulary Title: Vorau, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1288
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

[] pollicemur ex ipsius domini Thome iam dicti et parentum suorum singulis annorum revolutionibus in die sancte Praxedis virginis anniversarium celebrabimus vigilias cantando cum missa defunctorum sicut circa nos et in monasterio nostro fieri est consuetum Et si die predicta aliqua solempnitate prepediremur aut alia rationabili causa quod hoc fieri non possit tunc ipsum anniversarium aliqua dierum precedentium celebrabimus opportuna Tenemur etiam prefata die ordinare cum nostro plebano fori nostri qui ex tunc plebem rexerit ut hunc anniversarium similiter peragat cum vigiliis et missa defunctorum cui xxiv d magister noster oblarie effectualiter pro laboribus suis assignabit pro quibus sic peragendis prenominatus dominus Thomas Rechperger xxii florenos puri auri et legalis ponderis nobis realiter assignavit