Charter Document - 03990008

Charter Document - 03990008


Charter Number: 03990008
Cartulary Title: Vorau, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Promise
Date: 1276
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Viris venerabilibus et omni honore prosequendis domino O abbati de Vornbach et suis fratribus universis G nobilis de Nitberg sinceram dilectionem cum omni promptitudine famulandi Venerationi vestre presentibus innotescat quo dego ad faciendum permittendum et prosequendum omni favore et promocione qua valeo omnia que vobis placita sunt et utilia in decima vestra et steura quamcumque duxeritis exigendam ex consuetudine placito sive iure in predio vestro in Munechwalde sive in ipsa villa sub sacramento promissionis et fidei et militaris honoris presentium auctoritate me obligo et famula tui vestro in advocacia vestra michi a vestra benignitate concessa me semper vobis exhibeo fidelem favorabilem ac devotum In huius igitur rei testimonium atque robur presens scriptum mei sigilli munimine prebeo communitum Datum anno domini MCCLXXVI tercio idus decembris