Charter Document - 03980162
| Charter Number: | 03980162 |
|---|---|
| Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1297 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Reuerendis in christo patribus dominis et amicis Einwico venerabili preposito Heinrico decano Totique Conuentui Ecclesie Sancti Floriani Ekhardus dei gracia prepositus Albertus decanus Totusque Conuentus Ecclesie Sancti Ypoliti cum deuotis oracionibus sinceram et fraternam in domino caritatem Pensantibus nobis et animo sollicite reuoluentibus quod vita hominum velut nuncius precurrens et tamquam vmbra velociter transeat sitque velut nauis cuius vestigium in aquis fluctuantibus non cognoscitur et tanquam auis era transuolans cuius itineris argumentum penitus ignoratur ita vt homo iam floridus et amenus in ictu oculi velut lanugo que flatu venti tollitur et tanquam fumus diffusus in aera in nichilum quodamodo redigatur nec tunc sciri possit quis nostrum dignus sit odio vel amore visum fuit nobis super omnia expedire vt viri spiritales qui ea solum querere debent que sursum sunt non que super terram decurrencia vite sue tempora sic preordinent sic prouideant sic disponant vt labore suo sic transitorio quietem perpetuam valeant emercari Ad quod vtique fiendum nichil adeo credimus profuturum quam ut fusis pro inuicem piis obsecracionibus placabilem sibi reddant supernum iudicem qui in ira misericordie recordatur Si enim secundum statum exterioris hominis qui sibimet quadamodo prestare potest amminiculum in caritate iubemur inuicem documentis apostolicis supportare videtur oportunius et multo saluti congruencius vt interior homo noster qui disiunctus a corpore nichil sibi prodesse poterit bonorum operum exerciciis et caritatiuis oracionum suffragiis adiuuetur Cvm igitur religiosorum ecclesie federe singularis dileccionis adiunate vigili cum semper ad hoc intendere debeant vt qui nexu carnalis amoris hic fideliter coniunguntur solutis etiam corporibus in spiritu feliciter congregentur ecce nos iuxta salubrem aliorum ordinum consuetudinem ad vnionem nostre fraterne fidei vos recipientes decreuimus vobis cunctisque vestris successoribus tam in vita quam in morte plenum dare participium omnium piarum actionum que per nos ex nunc in antea operata fuerint clemencia saluatoris ad hoc nichilominus uobis astringi volentes vt siquis confratrum vestrorum fraterni amoris gracia uel alio quocumque casu ecclesiam nostram uisitare voluerit in Infirmatorio sev alias vbi Prelato placuerit se recipere debeat prebendam ibidem que nostris fratribus ministrari solet integraliter percepturus nisi forte ipse Prelatus hospitalitatis gracia vberiora sibi caritatis beneficia in mensa propria voluerit exhibere Statuimus etiam vt cum aliquis vestri consorcii vocante domino decesserit sacerdotum Camerarius uel alter habens ordinare de vestibus mortuorum diem obitus eiusdem nostro Monasterio pretio baioli de vestibus ipsius defuncti recepto per litteras debeat intimare Prepositus vero vel decanus avdita morte fratris defuncti mane Capitulum conuocabit et lecta littera coram eis vniuersi capitulares pro absolucione eiusdem fratris disciplinam reeipiant corporalem dicendo interim illos psalmos qui pro nostris fratibus et benefactoribus dici in Capitulo consueuerunt qui autem capitulares non fuerint siue clerici fuerint uel conuersi de manu decani finito capitulo similem recipiant disciplinam Quo facto ipse decanus nomen defuncti libro ascribi faciet mortuorum In eadem etiam nocte si festum non impediat cum sollempni compulsacione maiores vigilie cantabuntur et missa in mane communiter pro defunctis singulis etiam sacerdotibus nichilominus legentibus in sequestro Quodsi forte aliquem eodem die ex casu abstinere contigerit die que proximo sibi vacauerit suplere tenebitur quod neglexit Si autem festum aliquod interueniens in ipsa nocte qua mors defuncti nunciata fuerit vigilias impediat siue missam fiet nocte que uacauerit subsequente Infra cuius etiam tricennarium quilibet nostrorum sacerdotum tres Missas pro defuncto tenebitur celebrare alii vero sacerdocii caracterem non habentes vnum legent psalterium conuersi autem et sorores trecenta dicent Pater noster Salutacionem beate virginis cuilibet adiungentes Item si aliquis fratrvm vestrorum infra sacerdocium constitutus aut clericus conuersus uel soror viam vniuerse carnis ingressus fuerit nunciate nobis eiusdem obitu quinque psalmi consueti cum collecta pro requie ipsius in Capitulo dicentur fietque eadem nocte in vigiliis et mane in Missa ipsius commemoracio specialis Sacerdotum autem quilibet vnam infra ebdomadam proximam nisi legitime prepeditus fuerit dicet missam alii vero infra sacerdocium existentes pro eodem legent vigilias conuersis et sororibus adiuncta salutacione beate virginis centum dicentibus Pater noster Fratres etiam vestros et benefactores defunctos a tam salubris statuti gracia nolentes excludere Missam vnam defunctorum premissis maixibus vigiliis et sollempni compulsacione pro omnibus eisdem in vigilia beati Andree Apostoli statuimus annis singulis celebrandam In quo etiam die vbi videlicet fieri solet memoria mortuorum Kalendario sic volumus annotare Commemoracio confratrum et sororum de Congregacione Sancti Floriani defunctorum Verum cum et nos adhuc in carne viuentes diuine bonitatis misericordia simus egentes vt status nostrarum Ecclesiarum tam in rebus quam etiam in personis saluus et incolvmis deoque placitus perseueret placet nobis vt quilibet sacerdos nostrorum Conuentuum tres missas vnam de Sancta Trinitate alteram de beata virgine terciam de Omnibus sanctis ita vt hec Collecta Deus qui caritatis dona [] prime semper Collecte sub vna iungantur conclusione infra aduentum domini deuote et inpretermisse perpetuo debeat celebrare constituti vero infra sacerdocium vnum legant psalterium Conuersi quoque et sorores per singulas ebdomadas aduentus domini cum salutacione beate virginis dicant centies Pater noster Et ne quispiam nobis succedencium de ignorancia huius religiosi voti valeat excusari ipsam formam compromisse fraternitatis libro Regule annotari fecimus in die que vigiliam Sancti Andree precedit in nostris Capitulis annis singulis pro lectione Regule recitandam Nichilominus hoc addentes quod si quis de nostris consorciis duobus desidia huius laboris socius existere noluerit sit etiam a gracia que sequitur penitus alienus sic vt nomen eiusdem alteri Monasterio cum obierit non scribatur sed proprie ecclesie suffragiis tantummodo sit contentus Si vero aliquis ad portanda premissi laboris onera sese obligauerit et per effectum id ipsum explere non curauerit vtpote delusor fraterne fidei cum Dathan et Abyron sorbeatur Formam igitur eius confraternitatis vestro reponendam Sacrario cum nostris Sigillis in scripto redactam vestre caritati transmisimus petentes vt et vos similem caucionem cum vestris sigillis nobis super eodem caritatis vinculo remittatis Acta sunt hec autem Anno domini MCC Nonagesimo septimo xii Kalendas Maii
