Charter Document - 03980161
Charter Number: | 03980161 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1297 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine domini amen Ego Leutoldus Miles dictus de Wald notum facio vniuersis presentem litteram inspecturis quod domina quedam Matza relicta Meingodi Ruffi de anaso prebendata ad sanctum Florianum domino Ottoni plebano nostro ibidem vi libras denariorum commiserat tali modo vt ei redditus aliquos compararet de quorum prouentibus ipsa vite sue temporibus necessitatem suam quoquo modo suppleret ita tamen quod ius proprietatis emptorum reddituum ante et post mortem suam ecclesie sancti Floriani remanere deberet Igitur cum Eberhardus de Hag amicus meus decessisset et v pueros scilicet Ottonem Sifridum Margaretam Otiliam et Sophiam vidue sue domine Elyzabeth superstites dimisisset ipsa relicta post aliquot annos planctus abiectis vidue pannis alium virum duxit quem cum ad terram alienam videlicet in Pruziam de qua ipse oriundus fuerat sequeretur Margaretam quoque seniorem illiam secum deduceret alios pueros dictos cum Omnibus rebus ad eos spectantibus mee fidei de consanguineorum omnium consilio recommisit Verum vt eisdem aput dominos a quibus infeodandi erant optinerem maiora pro redempcione corum aliqua minora me vendere oportebat Predicto itaque plebano ecclesie sue nomine comparante quoddam predium in Gruenprunne uidelicet medie libre redditus quod ad ipsos pueros iure preprietario pertinebat vendidi cum manu puerorum pariter et consensu et consilio amicorum pro illis inquam vi libris denariorum quas primo dicta domina Matza domino plebano dederat ad seruandum Hii ergo medie libre redditus ad custodiam ecclesie vice dotis debent proprie pertinere Custos vero quicunque fuerit prefate domine Matze de isto medio talento pro supplecione prebende sue quamdiu vixerit prouidebit Sed post mortem eius pertinere debent dicti redditus ad nocturnum lumen olei ardentis in lampade ante altare quod volente deo de nouo constructum fuerit in Ecclesia in honore sacrosancti corporis et preciosissimi sanguinis domini nostri Jesu christi vel in veneracione ipsius sanctissime Trinitatis Preterea ne quisquam prefatorum puerorum tam presencium quam absencium pretactam ecclesiam in possessione libera et quieta empti predii valeat impedire impetere uel grauare me ipsum primo pro ecclesia responsalem exhibeo et tutorem permitto Hoc ipsum permittet mecum Dominus Sifridus de Grillenperg Gener meus et auunculus puerorum et Albertus de Wolfstain consobrinus meus et ipsorum amicus et super omnibus dampnis que ex hac empcione sepe dicte ecclesie fortassis poterunt euenire nos et nostra cum fide ad emendandum integraliter obligamus tam diu quousque prefati pueri ad etatem legitimam peruenerint et perfectam et si tunc istud priuilegium per se voluerint ad placitum conuentus sigillis propriis innouare statim a promissione nostra fideiussoria erimus absoluti Medio vero tempore super hoc negocio presentem damus paginam principaliter domini Hainrici de volchensdorf ac deinde nostrorum etiam sigillorum muniminibus roboratam Testes huius rei sunt Dominus Otto Wolfstain dominus Ditmarus Wolfstain Ditricus de Pruka Hertwicus de Pruk Haidenricus de Volchensdorf Fridericus de Hag Herwordus de Chremsdorf Ditricus latinus Friedericus Swainpech et alii quam plurimi fide digni Actum Anno domini MCCLXXXXVII die pasche Sanctorum Martirum Tyburcii et valeriani in domo sancti Floriani