Charter Document - 03980147

Charter Document - 03980147


Charter Number: 03980147
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1292
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cum propter humane condicionis statum mutabilem necessarium ac vtile plurimum videatur ut facta quelibet caucione lilteratoria confirmentur Proinde Ego Perchtoldus de Harthaim scire cupio vniuersos presentem paginam inspecturos quod dominus Vricus venerabilis prepositus et Conuentus in domo sancti Floriani quemadmodum etiam pie recordacionis dominus Vlscalcus prepositus ante fecerat obsequiorum meorum fidelitatem attendentes michi et vxori mee domine Elyzabeth quoddam predium suum contiguum nostris prediis in Munichen personali tytulo contulerunt condicione tamen huiusmodi mediante ut singulis annis eo tempore quo vixerimus XXX denarios eorum Cellerario ad cuius administrationem idem predium spectare dinoscitur in Natiuitate beate virginis soluere debeamus Nobis vero defunctis prefatum predium ad eandem ecclesiam libere reuertetur nullo iure nostris heredibus penitus conpetente In huius rei memoriam presentem litteram memorate tradidi ecclesie sigilli proprii munimine roboratam Acta sunt hec Anno domini MCC Nonagesimo II In die sancti Mathei