Charter Document - 03980127
| Charter Number: | 03980127 |
|---|---|
| Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Revocation |
| Date: | 1286 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Vlricus diuina miseracione prepositus totusque Conuentus domus sancti Floriani scire cupimus vniuersos presentem paginam inspecturos quod Ecclesie nostre Colonus Hainricus de Hautzenberg a nobis petiuit ut seruicium Curie in Hautzenberg sibi re laxaremus et in recompensam ipsius seruicii reciperemus predium quod dicitur an der widem soluens in seruicio tantum vno modio minus nostre mensure quam Curia supradicta quod videlicet predium ipse predictus Hainricus comparauit a quodam Rudolfo de Wartperch quo idem Rudolfus ab ecclesia fuerat inpheodatus antecessores sui possederant sine annuo seruicio multis annis Nos vero aduertentes quod huiusmodi peticionem dudum admiserant nostri antecessores nos eciam eidem annuimus ita tamen quod de Curia in Hautzenperg ipse et heredes sui soluant lx denarios annuatim Defunctis autem heredibus huiusmodi gracia ad alios consanguineos nou extendetur sed sepe dicta Curia seruiet ecclesie sicut seruire consueuerat ab antiquo quorum heredum nomina sunt hec Dietricus Hainricus Rudlibus Gerdrudis Predictus eciam census nulli nisi prelato vel eius speciali nuncio in die beati Floriani martiris assignetur In cuius facti memoriam presentem litteram scribi fecimus sigillorum nostrorum munimine roboratam Datum in domo sancti Floriani in die beati Augustini Anno domini MCCLXXXVI
