Charter Document - 03980123

Charter Document - 03980123


Charter Number: 03980123
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Cvm iuxta varietatem capitum sensus etiam hominum varientur liquet quod plerique successores facta precedentium quamuis iusta et rationabiliter reprobantes consueuerunt multociens infirmare necessarium igitur esse dinoscitur ut ea que geruntur ab hominibus litterarum testimonio perhennentur Proinde nos Volschalcus prepositus totusque conventus Domus sancti Floriani ad noticiam tam presentium quam futurorum tenore presentium volumus pervenire quod cum Monasterii ac aliarum rerum ad diuinum cultum pertinentium carentia amaritudinem cordium nobis non modicam generaret nec quisquam reformationi eiusdem daret operam pro nostre desiderio voluntatis manus proprias tandem mittentes ad fortia de communi consilio duas vineas quarum vna Stezenpach altera Stranaz nuncupatur quas a quibusdam laicis qui eas pheodali tytulo ab eadem nostra Ecclesia longo tempore prius possederant pro pecunia prompta absoluimus ad opus nostri Monasterii tradidimus perpetuo seruituras Item vineam in Haytal et Predium quoddam in superiori vroenlevten situm que a domino Lvtwico plebano de Gvoetav qui eadem ab ecclesia nostra habet in pheodo in obligationem pro pecunia operis ne ad extraneos ulla necessitate inminente deuoluentur accepimus eidem operi indulgemus Insuper donationem Huebe in Mos site qvam Dominus Dittericus Wolfstain dum se in nostro reciperet collegio de consensu fratris sui Alberti ad idem opus pro remedio anime sue legauit predicto operi confirmamus volentes ut de hiis et aliis prouentibus quos forsan dominus illis superaddere dignabitur siqua in posterum conpleto etiam opere diruta fuerint vel confracta Magister operis per conventum electus debeat restaurare Et ne quispiam prelatorum nobis succedentium factum huiusmodo audeat vel valeat postmodum retractare in ratihabitionem perpetuam presentem litteram scribi fecimus sigillorum nostrorum Karakterem inprimentes Actum et Datum anno Domini MCCLXXXII Qvarto Nonas Nouembris