Charter Document - 03980121
Charter Number: | 03980121 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1282 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cum genus humanum ad malum semper existat pronius quam ad bonum necesse est ut facta quelibet caucione litteraria perhennentur Proinde ego Otto dictus wolfstain scire cupio vniuersos quibus presens pagina ad audiendum oblata fuerit uel legendum quod cum status siue disposicio Hvebe trans pratum quod Prvel dicitur situate propter uicinitatem Ecclesie sancti Floriani cui ius proprietatis conpetit in eodem animo meo ad faciendam ibidem residenciam plurimum conplaceret vniuersis ibidem Dominis feruenti desiderio supplicaui ut receptis equiualentibus redditibus ipsam Hvebam michi et uxori mee Domine Elyzabeth conferrent titulo personali Victus igitur Conuentus meis precibus memoratus eandem Hvebam nobis ambobus iure precario contulerunt Nos uero in reconpensacionem dictorum prouentuum ad officium Infirmarie ad cuius administracionem prefata Hveba spectare dinoscitur duo predia vnum in Prvk soluens annuatim VII solidos et alterum in Lorich habens in redditibus vnum talentum proprietatis titulo dedimus perpetuo possidenda Sic videlicet ut nec in hiis prediis Ecclesie vsibus iam traditis nec in Hveba mihi et uxori mee prefate iure personali collata quisquam heredum nostrorum quos forte dominus adhuc nobis prouiderit sev quispiam nostrorum Consanguineorum aliquid ius nobis defunctis sibi debeant in perpetuum uendicare Et ut factum huiusmodi robur obtineat perpetue firmitatis presentem Litteram cum appensione sigillorum trium Dominorum de volchenstorf uidelicet domini Ottonis de Chrevtzen Domini Chunradi de Styria Domini Heinrici de volchenstorf cum proprio caream sigillo Ecclesie tradidi memorate Testibus adnotatis qui sunt prefati domini de volchenstorf quorum sigilla littere sunt appensa Dominus Berchtoldus de Harthaim Dominus Ditricus de Ebilsperch Dominus Livtoldus de Wald Arnoldus et Albertus wolfstain vlricus de Sinzenperg Syfridus de welchling Hainricus Jacober Heinricus Tobler Ditricus Walich Herwordus de Chremsdorf et plures alii qui eidem facto interfuerunt audiuerunt pariter et uiderunt Acta sunt hec anno domini Millesimo CCLXXXII In die beate Prisce virginis