Charter Document - 03980113

Charter Document - 03980113


Charter Number: 03980113
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1276
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Wernherus dei gratia sancte Maguntensis Sedis Archiepiscopus Sacri Imperii per Germaniam Archicancellarius vniuersis christi fidelibus per Patauiensem diocesim constitutis Salutem in eo qui est omnium uera salus Licet is de cuius munere uenit ut sibi a fidelibus suis digne et laudabiliter seruiatur de habundancia pietatis sue que merita supplicum excedit et uota bene seruientibus maiora retribuat quam ualeant promereri desiderantes tamen populum domino reddere acceptabilem christi fideles ad complacendum ei quibusdam illectiuis muneribus indulgenciis scilicet et remissionibus inuitamus ut exinde reddantur diuine gracie apciores Cupientes igitur ut Ecclesia sancti Floriani Canonicorum regularium ordinis sancti Augustini Patauiensis diocesis a populo christiano congruis honoribus frequentetur de omnipotentis dei misericordia beatorum Petri et Pauli apostolorum eius ac beati Martini meritis et auctoritate confisi omnibus uere penitentibus et confessis qui ad dictam Ecclesiam in die beati Floriani Martiris anniuersario dedicacionis eiusdem Ecclesie in die beati Augustini Episcopi et in quatuor festiuitatibus gloriose virginis Marie videlicet Annunciacionis Assumpcionis Natiuitatis et Purificacionis annis singulis humiliter et deuote duxerint accedendum diuine propiciacionis graciam petituri Quadraginta dies de iniuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus dummodo de loci diocesani uoluntate procedat Datum apud sanctum Florianum Anno domini Millesimo CCLXXVI Nonis Decembris