Charter Document - 03980108

Charter Document - 03980108


Charter Number: 03980108
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini Ego Chunradus wachrainarius Ciuis Lincensis presenti scripto protestor quod pie deuotionis affectu permotus pro mee et Chunigundis vxoris mee animarum remedio de ipsius consensu duas vineas in Wachowe videlicet unam sitam in loco qui dicitur stainwant et aliam eidem contigue adiacentem ad me iure quod purchreht vulgariter dicitur pertinentes Ecclesie sancti Floriani contuli sub hac forma quod me viam uniuerse carnis ingresso etiam vxore mea superstite memorate vinee vnacum ipsarum decimis quas ab ecclesia teneo iam prefata in ipsius Ecclesie transeant libere dominium atque usum Fratres vero eiusdem Ecclesie singulis annis in anniuersario obitus mei die pro salute anime mee quatuor libras operibus misericordie impendere tenebuntur scilicet Conuentui in refectorio liberaliter ministrando et elemosinas pauperibus distribuendo et quidquid residium fuerit ad opus Monasterii deputando Omnia insuper suffragia pro mea et vxoris mee facient inperpetuum animabus que pro loci fratre sacerdote communiter facere consueuerunt Ratum quoque habebunt quicquid de decimis quas de ipsorum concessione a Chunrado Hofstetensi absolute comparatas ab ecclesia teneo pro voluntate mea duxero ordinandum et eas sine cuiuslibet emolumenti exactione illi conferent quem in ipsis decimis post me declarauero successorem Predicte tamen ordinationi talem conditionem includo vt liberum mihi sit ante mortem meam memoratas vineas vendere vel obligare si extreme ad hoc conpulerit me quod deus auertat necessitas paupertatis cum in casibus futuris nemo habeat certitudinem sui status Testes huius rei sunt domini Marquardus viceplebanus in Linza et Otto Rugehalmus miles Vlricus Judex Vlricus filius Mutarii Hainricus ashaher Eberhardus apud portam Wisinto frater wachrainarii Ditmar de Euirdinge Levtwein Vlricus seidinswanz ciues in Linza et alii quam plures qui presentem ordinationem audiuerunt pariter et uiderunt Vt autem ista robur perpetue optineant firmitatis presentem litteram de hiis confectam et sigillo Ciuitatis munitam Ecclesie tradidi memorate in confirmationem et noticiam ampliorem Actum et Datum in Linza Anno domini MCCLXXV VII kalendas Marcii