Charter Document - 03980097

Charter Document - 03980097


Charter Number: 03980097
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1272
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Vniuersis presentes literas inspecturis Chunradus dei gracia prepositus et Conuentus ecclesie sancti Floriani salutem in domino Quoniam humane nature fragilitas ad dissenciendum promptissima repperitur ideo cautum est vt res gestas scripti series ad eternam memoriam prosequatur Propter quod vniuersitati uestre cognitum esse cupimus per presentes quod lis que vertebatur inter nos et colonem de Linthe et suam parentalem super vna Huoba in Salmansleiten et duabus areis ibidem taliter est mediantibus nobilibus et honestis viris quam pluribus conposita et sopita quod ipse Kolo et Dietricus et Hainricus fratres sui filie quoque sororis sue Alhaidis et Osanna nec non filia fratris sui Margareta et Heinricus frater eius cum ceteris consangwinitatis linea sibi iunctis dictam Hubam cum areis adiacentibus ad manus nostras resignauerunt abrenunciantes omnimodis iuri suo quod asserebant habere in predictis areis et Huba quo facto ad instantiam plurimorum quia sic fuerat arbitratum dicto Koloni et Parentele sue hanc fecimus graciam quod a festo Georii nunc viginti annis possidere debent sepe dictam Hubam cum areis interposito tali pacto quod in Natiuitate beate virginis singulis annis officiali nostro Sexaginta denarios sunt daturi quo semel pretermisso vacabit Ecclesie nostre cum areis dicta Huoba Item si de sepe dicta Huoba vel de areis quitquam vendiderint vel distraxerint vel obligacione aliqua alienauerint ex tunc iterum omni contradiccione remota ipsa Huba cum areis redibit ad legittimam possessionem Ecclesie nostre pleno iure Ita si infra hunc terminum quem dedimus fuerit sepe dicta Huba a possessoribus suis in aliquibus deteriorata hoc vltimus qui eam possederit Ecclesie nostre recuperare tenetur et in integrum emendare Et ne prefatus Kolo vel aliquis vel aliqui prescriptorum consangwineorum siue successorum suorum elapsis viginti annis prememoratam Hubam cum areis sepe dictis sibi audeant in nostrum preiudicium vendicare jn testimonium huius rei presentem paginam scribi fecimus Sigilli nostri nec non sigillorum domini de Harthaim Chunradi et domini Heinrici de Hage Scribe anesi et domini M Puhanm munimine roboratam testibus subnotatis dominus Fridericus de Walde senior et filius suus Fridericus de Lapide et Leutoldus filius suus de Eschelperch dominus dietericus Officialis [in altero Codice de Ebesperch dominus dietericus Officialis] dominus Hainricus de Hage Milites Otto de Grillenperge Fridericus Genshil Fridericus de Lantzenperge Albertus de Hautzenpach Chunradus de Rorbach Otto de Vtzinge dominus Ruegerus Prueschinch Otto de Harthaim Wernhardus de Harthaim Otto de Emlinge Seyfridus de Walichinge hic de villa Engelschalcus aput valuam Chunradus de ainsidel Weichhardus et Hainricus fratres Wilhelmus aput pontem et Siboto frater suus Hugo cocus et suus frater et ceteri quam plures Acta sunt hec in domo sancti Floriani Anno domini MCCLXXII Indicione XV in die sancti Georii martiris