Charter Document - 03980096

Charter Document - 03980096


Charter Number: 03980096
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Indulgence
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nos Leo miseracione diuina Ratisponensis Episcopus vniuersis presencia inspecturis volumus esse notum quod nos omnibus corde contritis et confessis qui ad Ecclesiam sancti floriani Patauiensis dyocesis in quatuor festiuitatibus sancte Marie videlicet Purificatione Annunciacione Assumptione et Natiuitate ac in festo dicti beati floriani Martiris causa deuocionis confluxerint nec non suas elemosinas erogauerint Qvadraginta dies Criminalium et Octoginta venialium de iniuncta sibi penitencia misericorditer relaxamus dvm [modo] tamen hoc de dyocesani voluntate processerit et assensu In cuius rei testimonium presentem literam ibidem reliquimus Sigilii nostri robore communitam Datum anno domini MCCLXX primo in crastino Pentecostes