Charter Document - 03980092
Charter Number: | 03980092 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1262 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Otacharus dei gratia rex boemorum omnibus baronibus in regno suo constitutis salutem Quia multa et diuersa huius seculi nos inpediunt negotia quo minus eterna et ea que ad salutem pertinent animarum possimus prouidere saltem loca religiosa et eos qui in locis religiosis deo seruire statuerunt diligere et pie defensionis studio nos decet adiuuare hoc et nos adtendentes uniuersitatis uestre dilectioni notum facimus quod diuine remunerationis intuitu et suplici rogatu prepositi et fratrum de domo sancti floriani predia eiusdem ecclesie que habet sub nemore iuxta montem beati stephani in defensionem nostram suscepimus et ipsi uersa uice fraternitatis sue et omnium que deo ibidem exhibentur consortium nobis contulerunt Mandamus ergo et mandantes precipimus ut sicut nos diligatis et fauorern nostrum singuli specialiter et omnes generaliter eadem iam dicte ecclesie predia uice nostri defendatis et homines nostros ab eorundem inuasione districte arceatis pro certo scientes quod in hoc omnimodis nostram facitis uoluntatem Qui uero mandati nostri transgressores exstiterint et iam dicta predia quocumque modo inuaserint se non aliter quam in propriis prediis nostris sciant nos offendisse et iram nostram nec non penam meruisse Preterea omnes uos scire uolo quod dilecto nostro benessoni prepositum nuper dicte ecclesie manu ad manum conmittentes aduocatum et uice nostri defensorem ipsum nec non et alios dilectos barones nostros buxonem witegonem zwusonem constituimus et ipsis diligenter iniunximus ut que in propria persona corrigere non possint ad nostram defferant audientiam