Charter Document - 03980090
Charter Number: | 03980090 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et Spiritus sancti amen Ego Vlricus de lonstorf domino Arnoldo preposito et Magistro Chunrado Canonico et plebano domus S Floriani et vxore mea Richza mediantibus contuli dicte Ecclesie quoddam predium situm in wenpach quod dictitur dazem flekche de quo annuatim persolui XXX denarios Ecclesie memorate sed post mortem meam eidem soruire debebat pleno iure ita tamen quod de ipsius redditibus altari beate virginis ibidem debeat die noctuque de lumine prouideri Item contuli eidem Ecclesie quoddam predium quod dicitur Zeiochant cum silua campis et pratis et omnibus aliis eius pertinentiis quod disposui Colono ad pensionem annuam XII solidorum ita quod de eadem pensione sit in potestate prepositi fratrum suorum usibus conmunibus sicut expedire uiderit prouidere Item ad Infirmariam eiusdem Ecclesie contuli terciam partem que me contingit cuiusdam predii siti trans anasum quod dicitur wirschaftperge de quo medium talentum in partem meam cedit ita quod in anniuersario meo fratribus Ecclesie detur seruitium prout fuerit oportunum sed et quilibet sacerdos eodem die pro salute animarum mee videlicet ei patris mei H et vxoris mee R tenebitur dicere messam vnam Acta sunt apud Ebilsperch anno domini MCCLXI sequenti die post festum Mathye apostoli In cuius rei testimonium presens scriptum feci appensorum sigillorum munimine consignari