Charter Document - 03980081

Charter Document - 03980081


Charter Number: 03980081
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1258
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

In nomine patris et filii et spiritus sancti Otachervs dei gratia dominus regni Boemie dvx austrie ac marchio Moravie Omnibus christi fidelibus tam modernis quam posteris presentis pagine testimonio declaramus quod nobis existentibus Praie Arnoldus venerabilis Prepositus domus sancti Floriani quoddam priuilegium dicte Ecclesie a bone memorie illustri quondam Duce austrie Liupoldo clementer indultum presentauit nobis suppliciter postulans quatenus idem priuilegium innouare ac ea que continentur in eo confirmare et conseruare Ecclesie sue de gratia nostra dignaremur cuius tenor est per omnia talis [] Nos igitur qui ad ampliandum Ecclesiarum statum et religiosorum commoditates augendas pio fauore teneri uolumus illius intuitu de cuius dispensatione feliciter credimus nos uicturos ipsius Ar Prepositi supplicationibus benignius inclinati priuilegium ipsum de uerbo ad uerbum cum articulorum singulorum cauta expressione circa exemptionem sepedicte Ecclesie a foro judicii secularis presenti pagine inseri iussimus singula que continentur in ea liberaliter confirmantes Vt autem hec nostra innouacio et confirmatio robur obtineant firmitatis presentem paginam nostri autentici sigilli munimine fecimus consignari cum testibus subnotatis Bawarus Jeroscius Burchravius Pragensis Zmilo de Lvhtenburch Wocho de Rosenberch Ratmirus de pfrimberch Schenko de Sitavia Wilhelmus de Boydebrad Vlricus lepus Andreas dapifer Marquardus subcamerarius Hermannus de Richenawe Paulik et frater suus Sdezlaus de Sternberch Chunradus de Cekkinge Vlricus de lobenstain Meinhardus Trostilo Sigehardus pibero et frater suus Rvdilo et Alii quam plures Data Wienne per manus magistri Arnoldi notarii anno dominice jncarnationis MCCLVIII Kalendis Februarii Indictione secunda

Markups

Names Markup:



In nomine patris et filii et spiritus sancti Otachervs dei gratia dominus regni Boemie dvx austrie ac marchio Moravie Omnibus christi fidelibus tam modernis quam posteris presentis pagine testimonio declaramus quod nobis existentibus Praie Arnoldus venerabilis Prepositus domus sancti Floriani quoddam priuilegium dicte Ecclesie a bone memorie illustri quondam Duce austrie Liupoldo clementer indultum presentauit nobis suppliciter postulans quatenus idem priuilegium innouare ac ea que continentur in eo confirmare et conseruare Ecclesie sue de gratia nostra dignaremur cuius tenor est per omnia talis []embed Nos igitur qui ad ampliandum Ecclesiarum statum et religiosorum commoditates augendas pio fauore teneri uolumus illius intuitu de cuius dispensatione feliciter credimus nos uicturos ipsius Ar Prepositi supplicationibus benignius inclinati priuilegium ipsum de uerbo ad uerbum cum articulorum singulorum cauta expressione circa exemptionem sepedicte Ecclesie a foro judicii secularis presenti pagine inseri iussimus singula que continentur in ea liberaliter confirmantes Vt autem hec nostra innouacio et confirmatio robur obtineant firmitatis presentem paginam nostri autentici sigilli munimine fecimus consignari cum testibus subnotatis Bawarus Jeroscius Burchravius Pragensis Zmilo de Lvhtenburch Wocho de Rosenberch Ratmirus de pfrimberch Schenko de Sitavia Wilhelmus de Boydebrad Vlricus lepus Andreas dapifer Marquardus subcamerarius Hermannus de Richenawe Paulik et frater suus Sdezlaus de Sternberch Chunradus de Cekkinge Vlricus de lobenstain Meinhardus Trostilo Sigehardus pibero et frater suus Rvdilo et Alii quam plures Data Wienne per manus magistri Arnoldi notarii anno dominice jncarnationis MCCLVIII Kalendis Februarii Indictione secunda