Charter Document - 03980080

Charter Document - 03980080


Charter Number: 03980080
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1257
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s): Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Nos O dei gratia [Pataviensis Ecclesie Episcopus] Notum facimus vniuersis hanc litteram inspecturis quod cum inter dilectos in Christo fratres S prepositum et conuentum domus sancti Floriani ex una parte et dominum H scribam anasi ex altera super Ecclesia sancti Michaelis in Wachawe questio uerteretur tandem in nostra presentia idem negotium terminatum exstitit iuxta quod in instrumento super hoc confecto continetur cuius est tenor per omnia in hec uerba [] Nos uero premissa omnia quibus rogati interfuimus a partibus et tractauimus grata et rata habentes ea auctoritate et patrocinio litterarum presentium confirmamus apponentes nichilominus sigillum nostrum pro cautela et testimonio huic scripto Datum in Ebelsperch anno dominj MCCLVII Nonas Octobris Pontificatus nostri anno IIII

Markups

Names Markup:



Nos O dei gratia [Pataviensis Ecclesie Episcopus] Notum facimus vniuersis hanc litteram inspecturis quod cum inter dilectos in Christo fratres S prepositum et conuentum domus sancti Floriani ex una parte et dominum H scribam anasi ex altera super Ecclesia sancti Michaelis in Wachawe questio uerteretur tandem in nostra presentia idem negotium terminatum exstitit iuxta quod in instrumento super hoc confecto continetur cuius est tenor per omnia in hec uerba []embed Nos uero premissa omnia quibus rogati interfuimus a partibus et tractauimus grata et rata habentes ea auctoritate et patrocinio litterarum presentium confirmamus apponentes nichilominus sigillum nostrum pro cautela et testimonio huic scripto Datum in Ebelsperch anno dominj MCCLVII Nonas Octobris Pontificatus nostri anno IIII