Charter Document - 03980078
Charter Number: | 03980078 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
O[tacharus] dei gratia Dominus Regni Boemie Dux Austrie et Marchio Moravie omnibus hanc paginam inspecturis salutem in perpetuum Grande nobis meritum aput deum credimus cumulare et salutis et prosperitatis exinde recipere incrementum cum Religiosos et bone opinionis uiros fauoris gratia prosequimur speciali Notum ergo facimus uniuersis quod nos Zelo pietatis inducti pia intentione considerantes merita venerabilis Ar[noldi] prepositi sancti Floriani cum sit uir religiosus et honestus eum in sollempnem Curie nostre recepimus capellanum ipsum et Ecclesiam suam in specialem nostre protectionis gratiam assumentes Et sicut antecessores nostri Duces Austrie eandem Ecclesiam sancti Florjani cum omnibus suis attinentiis tam hominibus quam possessionibus ab omni iurisdicione seu potestate iudicum secularium seu aduocatorum exemerunt et aliis ivribus liberalissimis pre ceteris Ecclesiis austrie ac Stirie predotauerunt ita et nos auctoritate nostra eandem exemptionem et alia iura secundum tenorem Priuilegiorum imperatorum ac Ducum austrie super hiis primitus collatorum sepe dicto domino Ar preposito Capellano nostro et Ecclesie prenominate S florjani renouamus denuo et confirmamis decernentes siue statuentes uice defensorem nostrum prefato Ar preposito et ecclesie sue scribam Anesi quicunque pro tempore a nobis fuerit institutus vel si Scribam non habuerimus jvdicem prouincialem qui non uice aduocati sed solummodo uice defensoris sine omni exactione quam exercere solent aduocati in sibi conmissos prefatum Ar prepositum et Ecclesiam suam secundum tenorem priuilegiorum suorum tuebitur et defendet omnia iura sua et Ecclesie sue in predictis priuilegiis expressa sibi integraliter obseruando Qui Scriba uel Judex prouincialis quemcunque pro tempore elegerit idem Prepositus defensorem si ipsum uel ecclesiam suam temptauerit ledere uel grauare iura priuilegiorum suorum modo aliquo infringendo ipso reiecto a nobis ei liceat alium postulare Hoc eciam adiecto quod nulli iudicium secularium liceat in possessionibus Ecclesie iudicium uel placita iudicialia exercere vel de hominibus uel possessionibus Ecclesie predicte iusticiam uel iudicium facere uel exhibere per omnem nostrum Ducatum uel districtum excepto illo solo quem prepositus loci coram nobis acceperit uel elegerit defensorem qui de hominibus uel possessionibus Ecclesie prenominate querelantibus satisfaciat et ipsi preposito et Ecclesie sue de suis lesoribus iudicium et iusticiam postulabit Uolumus eciam ut omnia uictualia sine venalia quecunque habuerit prepositus et Ecclesia pretaxata tam in grano quam in vino uel in aliis necessitatem domus pertingentibus quocunque tempore anni transduxerit per omnem nostrum Ducatum libere tam in aquis quam in terris transeant sine muta Et ut hec omnia iura dicto Preposito et Ecclesie S Floryani a nobis et nostris antecessoribus indulta firma permaneant et illesa Ecce in signum roboris et firmitatis hanc sepe dicto preposito et Ecclesie sue paginam conscribi iussimus et sigillorum nostrorum munimine roborari Datum in Zachea VI Kalendas Aprilis Anno domini MCCLVI