Charter Document - 03980076
Charter Number: | 03980076 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1250 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti Ego Otto de Tegernbach prouidere cupiens saluti anime mee in eo precipue si fratres de domo sancti Floriani per me vel per meos aliquando fuerint lesi hoc eis per aliquod beneficium reconpensarem propter hoc ergo et alia peccata mea redimenda ad infirmitorium eorum tradidi legittima donacione predium meum soluens annuatim LX denarios situm in Revt iuxta Nortprehtsperge tali tamen adiecta condicione ut ad tempus uite mee idem predium in potestate mea retinerem et infirmitorio XX denarios annuatim inde persoluerem Procedente uero tempore cum ad sanctum Jacobum et alia sancta loca in peregrinacione proficisci proposuissem pro remedio anime mee parentumque meorum delegaui super aram sancti floriani aliud predium quod annuatim soluit tres solidos situm in pernowe iuxta ecclesiam sancte Marie eo tenore ut idem quoque predium diebus meis in mea detinerem dicione sed post obitum meum utrumque predium ad ecclesiam sancti floriani cum omni utilitate libere et sine omni contradictione deuolueretur Feci quoque tunc testamentum sub tali forma ut si contingeret me in peregrinatione illa decedere octo scaffia frumenti ad elemosinas pauperibus faciendas de bonis meis seponerentur et ita partirentur iuxta discrecionem dancium eas ut in festo sancti Georii quando fames uiget dari inciperent et usque ad proximam messem durarent Disposui preterea duo scaffia frumenti dari ad hospitale in pirn et ad quinque claustra Gaersten Gluenich sanctum Florianum Wilhering ad sanctum Nycolaum in patauia XX solidos cuique dimidium talentum ut in qualibet eb domada primi anni obitus mei cum missa anime mee fieret conmemoracio Et ut speciale et perpetuum anime mee memoriale relinquerem quinque talenta disposui dari ad infirmitorium sancti Floriani ut cum eis aliqua possessio conparetur de qua infirmi aliquam reciperent consolacionem et anima mea desideratum remedium Aput dominum Ramungum dispono fratribus de domo sancti Floriani I talentum et Scolaribus LX denarios et fratribus barbatis XXX denarios et Sororibus LX denarios