Charter Document - 03980071
Charter Number: | 03980071 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Surrender |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
D dei gratia prepositus archydiaconus Laureacensis et Capitulum in domo sancti Floriani Omnibus hanc paginam inspecturis Salutem in domino Cum Pilgrimus de Samagdorf et Vlricus filius eius deciman ecclesie nostre in Salmansleiten multo tempore iniuste detinuissent et domini nostri Patauienses Episcopi Vlricus Gebhardus et Rudigerus ad querelam Ecclesie nostre iniustos detentores prefate decime sepius ex communicassent tandem bonis uiris mediantibus nos ex parte nostra et Vlricus ex parte sua compromisimus in arbitros qui secundum qualitatem negocii et processuum iudiciorum litem terminarent promissione ab utraque parte exhibitam quod sententiam arbitrii reciperemus Arbiter ergo ex parte nostra dominus Wernhardus custos et Otto filius Gerwici Ex parte Vlrici Pilgrimus de Praitenanger et Heinricus de Styria et Rupertus de Aneso mediator causa diligenter discucientes ita diffiniuerunt vt Vlricus quia in illa decima nullum ius habuit nobis eam libere resignaret et nos pro bono pacis ipsum Vlricum et patrem eius a vinculo excommunicacionis et a peticione preteritorum dampnorum absolueremus et domino Rudberto mediatori in festo sancti Michahelis tria talenta solueremus Et hec forma arbitrii ab utraque parte recepta est et confirmatum Huius rei testes sunt Otto decanus de Aneso Heinricus scolasticus Engelschalcus Scriba Hermannus Wolfolt Leupoldus filius Rudberti Engelbertus et Rudpertus fratres Rudigerus Meinhardus Reicherus Pier Hainricus Institor Hainricus Officiarius de Lobenstain Hainricus Pellifex de villa nostra Chunradus et Otto fratres Otto de Gattern et Hainricus Gener suus Meingodus magister hospitum Herwordus apud Pontem Chunradus et Syboto gener suus Meingoldus Hainricus Gumpoldus Fridericus camerarius Et Otto Aquilegensis Vlricus de Mauthausen Albero de Swans Rugerus Ramzguet Dietericus filius Reinhardi Et ad pleniorem huius facti confirmacionem cum Sigillo nostro Sigillum Rudberti et sigillum Burgensium de Aneso presenti pagine appendere iurauimus Data Anno domini MCCXLII in domo sancti Floriani V kalendas septembris