Charter Document - 03980062
Charter Number: | 03980062 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Fridericus dei gratia dux Austrie ac Stirie omnibus christi fidelibus in perpetuum Amen Notum sit omnibus hanc paginam inspecturis quod nos concambium quoddam inter prepositum de domo sancti Floriani ab una parte et Vlricum de Zierberch ab altera parte celebratum peticione utriusque partis duximus confirmandum Vlricus siquidem de Zierberch ivs quoddam quod Wisoede dicitur in prediis ecclesie a nobis habuit in pheodo unde ipsi annuatim decem et octo solidi soluebantur quod nobis resignauit et nos ipsum ivs ad peticionem dicti Vlrici prefate ecclesie beati Floriani contulimus Prepositus quoque predicte ecclesie cum communi consilio et consensu fratrum suorum tria predia in Rvodolfingen sita ecclesie sue libere a liberis hominibus tradita nobis contulit que nos in reconpensationem ivris supradicti Volrico de Zierberch ivre pheodali concessimus Igitur ne hanc permutacionem tam rationabiliter factam quisquam postmodum infringere debeat presentem paginam sigilli nostri inpressione fecimus roborari nominibus testium qui presentes aderant annotatis Testes hii sunt Livpoldus scriba Heinricus plebanus in Ertpuorch Otakarus de Graece Heinricus pincerna de Chrvmpach Vlricus camerarius de Hittendorf Willehalmus de Persinpivge Ebirhardus et Herwicus milites de Mistelbach Shroto de Lettin et alii quam plures Acta sunt hec in Ertpvorch Anno ab incarnatione domini MCCXXXIIII Indictione VII In vigilia apostolorum Petri et Pauli