Charter Document - 03980061
Charter Number: | 03980061 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1231 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
G dei gratia Pataviensis ecclesie episcopus omnibus christi fidelibus in perpetuum Amen Pastoralis officii debitum nos admonet ut ecclesiarum indempnitati paterna sollicitudine prouidere curemus et ne uiri religiosi dampnum in suis contractibus incurrant nostro studio precaueamus Vniuersis igitur hanc paginam inspecturis presentium testimonio declaramus quod prepositus de domo S Floriani ad peticionem nostram Hermanno filio Dietmari de Porsinbrvnne curiam in Raffoltingen ad ius tantummodo coloni concessit uidelicet ut annuam inde sibi persoluat pensionem unum talentum in natiuitate sancte Marie pro seruicio et dimidium talentum pro stiura uernali et cum capitulum episcopale contingeret haberi in Everdingen dictus H preposito qui pro tempore fuerit aut seruicium exhibeat aut unum talentum persoluat Fuit quoque ex parte prepositi exactum et ex parte predicti H nobis mediantibus firmissime promissum ut nullus heredum uel propinquorum sepe dicti H ipso decedente uel alias amoto aliquid sibi iuris in predicta curia uendicare presumat et si prefatus H inpositam sibi pensionem suo tempore persoluere neglexerit ipso a suo iure penitus cadente ex tunc ipsa curia uacet et liberum sit preposito alium in eo colonum instituere Et ut prepositus ac ecclesia sua super predictis plena gaudeat securitate ne aliquid promissionum sibi factarum et hic expressarum inmutetur talis pena ipsis adiecta est promissionibus quod Marquardus de Pvocheimen per manum nostram obligauit preposito predium suum in Pvocheimen pro XV talentis et Wernhardus frater ipsius Hermanni etiam per manum nostram curiam suam in Lintheimen pro XV talentis preposito et ecclesie sue persoluendis nisi omnia que promissa sunt rata et inconuulsa permaneant Ceterum ne lapsu temporis super his que prediximus aliqua dubitacio uel contentio possit oboriri hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione iussimus insigniri Huius rei testes sunt Chvnradus tvomplebanus Pataviensis Dietricus decanus in sancta Agatha Magister Albertus Pitshilin Wernhardus de Shovmberch Rvogerus et Sighardus castores Wernhardus de Hage Wernhardus et Marquardus de Pvocheimen Herbordus de Widaeh Vlricus de Slvzilberch Vlricus de Hartheimen Otto de Terinbach Heinricus et Heinricus coloni ecclesie in Imzinstorf Walchvonus de Hofstetin Otto bi dem gatirn Acta sunt hec in domo S Floriani Anno ab incarnatione domini MCCXXXI Nonas martii Anno pontificatus nostri X