Charter Document - 03980060
Charter Number: | 03980060 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1230 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gebhardus dei gratia patauiensis ecclesie episcopus uniuersis christi fidelibus in perpetuum Quia tempora more defluentis aque pretereunt et humana facta a mentium recordatione labendo excidunt unde sepe lites oriuntur et contentiones nos super contractu inter prepositum et fratres de domo sancti Floriani ex una parte et nobilem uirum Dietmarum de Engilpoldistorf ex altera celebrato partium indempnitati prouidere uolentes uniuersorum christi fidelium noticie presentibus scriptis declaramus quod iam dictus dietmarus per nostram intercessionem optinuit quod prepositus et fratres dicti concesserunt ipsi et filio suo Livpoldo curiam unam iuxta Chaecilinstorf et Gvsin fluuium sitam ad annuam pensionem duodecim solidorum ecclesie S Floriani inde annuatim in Natiuitate sancte Marie persoluenda Fuit etiam dicto contractui talis interiecta condicio ut si Livpoldus defuncto patre succederet ipse prefatam curiam ad tempora uite sue sicut premissum est libere possideret et post mortem eius eadem curia ad ecclesiam sine contradictione qualibet deuolueretur Si uero Livpoldus ante mortem patris decedere contingeret dietmarus frater eius minor sepe dictam curiam loco et iure defuncti fratris ad tempora uite sue quiete optineret Quodsi Livpoldus et Dietmarus ante mortem patris ambo decederent pater ipse curiam sepius dictam ad tempus uite sue detineret et alii filii uel filie eiusdem nichil sibi iuris in illa uendicare deberent sed et pater siue filius qui dictam curiam ultimo teneret post mortem suam ad curiam excolendam duos boues et semina relinquere teneretur Pro hac autem dicte curie concessione prememoratus Dietmarus tradidit ecclesie sancti floriani predium unum in Asangin ad estimatam pensionem duodecim solidorum et iste contractus publicatus fuit in placito Tvomaduocati in Tabirsheim filiis suis Livpoldo et Dietmaro et uxore presentibus et donationem paterni predii ac totum contractum ratum habentibus ac deinde sepe nominatus Dietmarus sub ydoneis et plurimis testibus traditum predium quod Asangin uocatur per manum liberi hominis nomine Miztinch super aram sancti floriani delegauit et promisit ibidem coram altari sub eisdem testibus se acturum cum aliis pueris suis tunc tenellis cum ad legitimam etatem peruenirent quod paternam donationem ratam haberent et iuri suo in predio tradito renuntiarent alioquin predium ipsius in Engilpoldistorf obligatum teneretur ecclesie sancti floriani pro sexaginta libris monete publice Hoc quoque adiectum est quodsi curia a predictis fratribus prefato militi concessa propter alicuius inpetitionem iudiciali disceptatione per sententiam fuerit eidem abiudicata fratres dicti prememorato militi predium suum restituant et uersa uice si predium a milite fratribus collatum fuerit in iudicio pro quouis inpetitore per sententiam ipsis fratribus abiudicatum miles illud ecclesie alio predio equiualente reconpenset Antefato quoque contractui talis fuit pena adiecta et recepta ut si prefatus Dietmarus seu filius ipsius dictam pensionem duobus annis soluere neglexerit pro ipsa negligentia quinque talenta soluere teneatur Si tribus curia qualibet contradictione cessante ecclesie sit soluta Item coram dicto altari et sub eisdem testibus sepe dictus Dietmarus pro se et pro filiis suis renuntiauit liti quam sibi contra ecclesiam putabat conpetere super predio et hominibus damni Steuenonis auunculi sui ecclesie legitima donatione traditis et continuata possessione quadraginta annis et amplius inconcusse possessis Nos igitur que premissa sunt auctoritate nostra confirmantes ne qua in posterum super ipsis ab alterutra parte questio uel contentio possit oboriri hanc inde paginam conscribi et sigilli nostri inpressione iussimus insigniri Huius rei testes sunt Chvonradus tvomplebanus patauiensis Volricus covirtel archydiaconus Albertus de Possimvnster archydiaconus Perhtoldus de Povmgartin canonicus pataviensis Dietricus decanus in S Agatha Gerboto decanus in S Nycolao Magister Fridericus notarius episcopi Uolricus de Grvninpurch Heinricus de Merswanch Otto de Glvzze Volricus de Richenstein Sighardus [castor] Arnoldus de Lonstorf Chvonradus [de prvkesleg] Ortolfus de Sweinpach Walchvonus de hofstetin Meingodus seruitor hospitum Ebirgerus iudex [in Riedmarchya] et Meingodus frater suus Chvonradus et Heinricus frater suus [de Cirtenaren] Rvodolfus de winchil Dietmarus et Aribo [precones in riedmarchya] Data in domo S Floriani Anno ab incarnatione domini MCCXXX Indictione VII kalend Marcii Anno pontificatus nostri decimo