Charter Document - 03980059

Charter Document - 03980059


Charter Number: 03980059
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

B[ernhardus] dei gratia prepositus et Capitulum in domo sancti floriani vniuersis christi fidelibus in perpetuum Presentis pagine testimonio secuture posteritatis notitie declaramus quod cum inter nos et Rudolfum de Lauterbach nobilem virum controuersia uerteretur super predio sito Polan iuxta Penchin cum suis attinentiis et Molendino vicino et duobus pomeriis et ortulo vno nobis proponentibus vniuersa hec ad ecclesiam nostram pertinere et nos ea iusto et libero ac legittimo donacionis tytulo possedisse sed predictus R e contrario contendente eadem omnia sua esse et ad uicinum predium suum pertinere Abbate de Glauentch et domino Alberone de polnhaim et aliis bonis viris mediantibus actum est vt vtraque pars super eadem controuersia in arbitros conpromitteret et electi sunt arbitri ab utraque parte qui recepta promissione vtrimque de ratihabitione diligenter inter se tractatu de ipso negocio prehabito talem tandem formam arbitrii expresserunt quod prefatus R de lauterbach pomeria et ortulum de quibus questio fuit absque contradiccione qualibet pacifice in posterum retineret et prepositus in eiusdem pro se et suis successoribus liti renunciaret et quod sepe dictus R super predio in Polan sito cum suis attinentiis et Molendino pro se et suis heredibus liti renunciaret et quod prepositus tam ipsum predium quam molendinum sepius memorato R pheodali iure concederet et nichilominus Waltchueno de Hofsteten seruienti prepositi sub eodem iure eadem concedere teneretur et hoc arbitrium a partibus est receptum et adprobatum et accedente renunciacione et manuali vtrimque concessione facta corroboratum Vt autem premissum arbitrium a partibus receptum et adprobatum in posterum ratum et inconuulsum perpetua firmitate consistat hanc inde paginam conscripsimus et tam sigillum nostrum quam abbatis de Glauench qui vnus ex arbitris extitit eidem appendi fecimus Huius rei testes sunt Albero de Polnhaim Leutoldus de Pernaw Hainricus de Puch Heinricus Otto de Trun Seyfridus de Nezzelbach Heinricus de Winperge Wergant seruus Episcopi Bruno Chunradus Rufus Meingodus magister hospitum