Charter Document - 03980057
Charter Number: | 03980057 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Permission |
Date: | 1224 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis omnibus in perpetuum amen Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Walthervs Niumburgensis prepositus cum consensu Heinrici decani et tocius Capituli domino Pernhardo preposito domus sancti Floriani et suo conuentui contuli agrum in Widnich continentem in quantitate mensuram unius ivgeris et medii ut exstirpatis fruticibus ipsum excolat et insertis uitibus uineam enutriat sub hac pensione ut singulis annis pro iure montis in festo beati Michaehelis VI persoluat solidos et semel in anno intersit placito quod pro iure montis habetur et inmunis non erit in decima debite persoluenda Id igitur factum nostrum ut indissolubile permaneat sigilli nostri caractere roboramus Huius nostri decreti sunt testes sacerdotes Wisento Livtwinus Waltherus Heinricus Heinricus Engelbertus Prunricus Eberhardus Albero Cvonradus goltstaein Cvonradus Heinricus de Radvn Herbordus Marquardus Heimo Cvonradus Heinricus Albertus Diacones Volricus Hubertus Heinricus Diepoldus Cvonradus Arnoldus Otto Livpoldus Volricus Wernherus et alii plures Acta svnt hec Anno incarnacionis domini MCCXXIIII Indictione XII