Charter Document - 03980054
Charter Number: | 03980054 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1220 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Honorius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis [] Preposito et Capitulo Ecclesie sancti floriani salutem et apostolicam benedictionem Sacrosancta Romana ecclesia deuotos et humiles filios ex assuete pietatis ofiicio propensius diligere consueuit et ne prauorum hominum molestiis agitentur eos tamquam pia mater sue protectionis munimine confouere Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas et ecclesiam uestram cum omnibus bonis que impresentiarum possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus Specialiter autem de Waltchirchen de Wachau et de Veklabruche possessiones cum pertinentijs suis ac alia bona ecclesie uestre pia fidelium liberalitate collata sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et ecclesie prefate per uos auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ej ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dej et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Viterbii XI Kalendas Junij Pontificatus nostri anno Quarto