Charter Document - 03980052

Charter Document - 03980052


Charter Number: 03980052
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1218
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorius episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Preposito et Conuentui sancti floriani salutem et apostolicam benedictionem Cum a nobis petitur quod iustum est et honestum tam uigor equitatis quam ordo exigit rationis ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu sancti Michaelis de Wackow de Riede de Veltkirch et de Vekelahbruc ecclesias sicut eas iuste ac pacifice possidetis et in autenticis Episcoporum Patauiensium dicitur contineri uobis et per uos Monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio conmunimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ej ausu temerario contraire Siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani Nonis Januarij Pontificatus nostri anno Secundo