Charter Document - 03980050

Charter Document - 03980050


Charter Number: 03980050
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1213
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Liupoldus dei gratia dux austrie ac styrie Ad aggregandum nobis eterne retributionis meritum apud eum qui piorum studiorum remunerator est et premium paci maxime et tranquillitati ecclesiarum circumspectiori nos conuenit sollicitudine inuigilare Vnde cum sancti floriani domvs per intolerabiles secularium iudicum exactiones enormes diu passa calamitatum miserias nostram sepius imploraret subuentionem nos afflictionum eius interna compassione miserti totas studii nostri uires pro sua interposuimus liberatione Sed quia plena pacis securitas et liberationis effectus prefate ecclesie obtineri non poterat nisi iudici prouincie illius in qua iam dicta sita est ecclesia pro emolumento quod sibi in prediis et hominibus eiusdem ecclesie annuatim accedere asserebat aliqua competens fieret reconpensatio Otto eiusdem ecclesie prepositus cum uniuersitate fratrum suorum bona nobiscum et cum aliis iuris prvdentibus deliberatione habita ut ecclesiam suam cum omnibus ad eam pertinentibus tam prediis quam hominibus a iurisditione secularis iuditii eximeret Ortolfo ministeriali nostro iudici prouincie illius trecentas quinquaginta libras publice monete persoluit Et quia res mobiles transitorie sunt et transeunt ne contractus iste lapsu temporis in obliuionem transeat presentis pagine testimonio omnibus christi fidelibus declaramus quod iam dictus Ortolfus de volchensdorf presente Herbordo fratre suo et consentiente predia sua in Grvonnowe et Laeimperge super lethten ad estimationem annue pensionis XX librarum cum iure proprietatis pro CCC quinquaginta libris sibi datis prefate ecclesie contulit et sic tandem idem Ortolfus omne ius quod in prediis et hominibus eiusdem ecclesie ratione secularis iuditii habuit Ottoni tvomaduocato Ratisponensi et tvomaduocatus nobis resignauit Prefata itaque ecclesia predia que sibi ut supradiximus Ortolfus de Volchensdorf dedit nobis in concambium nostri iuris secularis iuditii cum omni proprietate contulit quibus et nos tvornaduocatum infeudauimus et ille Ortolfum de Volchensdorf in reconpensationem secularis iuditii eisdem prediis infeudauit Decernimus igitur ut ab hac die nostre constitutionis in antea nulli unquam comprouincialium iudicum liceat alicuius placitationis formam in bonis ecclesie habere neque terminum aut locum iuditialem qui dincstat appellatur in prediis ecclesie constituere nec ibi nec alibi homines ecclesie siue collonos siue proprios seu censuales ad standum iudicio pro quacunque causa compellere nec de negotiationibus nec de uectionibus uenalium suorum ab eis aliquam pensionem exigere Volumus enim ut tam ipsa ecclesie predia quam omnes cause que in ipsis emerserint ab ipsa prouinciali iurisditione tam integre sint exempta ut de ipsis preposito soli eiusque officiario liceat cognoscere et de cognitis difinire Quod si apparentia furti uel latrocinii uel criminis quod mort dicitur uel aliquid genus maleficii quod mortem exigit malefici in homine ecclesie deprehensum fuerit notorie quia huius iudicii executionem ordo ecclesiasticus sibi non uendicat omni possessione rei tam mobili quam immobili ecclesie adiudicata persona sola et nuda per eum qui in defensionem ecclesie uices nostras sibi gerit commissas ad iudicium sanquinis tradatur Omni tamen culpa que pecuniarias conpositiones admittit ecclesie sic concessa et indulta Si uero pro redemptione hominis illius conquerentibus satisfieri et de indempnitate prouincie pro eo fide iuberi contigerit homines ecclesie si qui pro eo fideiubendo ad penam pecuniariam se obligare uoluerint in manus prepositi se obligent ceteri uero in manus iudicis Talium autem personarum inquisitiones officiales ecclesie tantum faciant inuentos uero a bonis ecclesie infra mensem amoueant et in eis priuilegio suo renuncient et de factis eorum deinceps respondere non teneatur ecclesia Alias uero quascunque causas siue peccuniarias siue prediales siue in personas siue in dampna pannos pugnarum expurgationes omnes obuentiones scilicet losunge vbervanch govmlos nocturnos dolos hasban in prediis et personis suis officiales ecclesie exequantur ita ut actor semper forum rei sequatur id est si homo extraneus de homine ecclesie conqueri habeat a preposito suisque officialibus iudicium expetat Ceterum anteriorum nostrorum pia facta debita recordatione commendantes ad uniuersorum memoriam reducimus qualiter adlrammus de perge aduocatus quondam domus sancti floriani pro remedio anime sue resignauit in manus Reinberti episcopi patauiensis a quo aduocatiam in pheudum tenebat omnes iustitias aduocatie scilicet placita bannos et steuras et oblationes et pernoctationes omnisque generis obuentiones Huius autem iuris resignationem prefatus episcopus ad petitionem dicti aduocati eidem ecclesie super altare sancti floriani tradidit et confirmauit quoniam autem in diebus nostris super eisdem aduocatie iusticiis predicta ecclesia a quibusdam grauari uideretur nos qui eiusdem ecclesie sumus aduocati et ipsius iura et priuilegia ei tenemur defendere ad peticionem dicti ottonis prepositi easdem aduocatie iusticias eidem ecclesie recognoscimus et confirmamus annuentes prefati episcopi priuilegio et nostrum donantes cum rati habitione perpetua Set quia ecclesie utilitas exigit ut propter occupationum nostrarum frequentias alicui uices nostras in deffensionem ecclesie committamus ne occasione talis commissionis que pro redimendis ipsius ecclesie obpressionibus a nobis pro tempore pie fit contra ius huius priuilegii ipsi uice deffensores in illicitas transeant abusiones noticie omnium uolumus inculcari quod ei soli fieri debet talis commissio quem prepositus sibi ad hoc ydoneum a curia nostra nostrorumque successorum postulauerit qui nec nomine nec aliqua utilitate uel iure aduocati sibi usurpato tantum sub nostre nostrorumque successorum legationis officio ecclesie prepositum fideliter manuteneat non se ingerendo nisi illis tantum negociis ad que prepositus eum expetiuerit nullas sibi uendicans utilitates preter peccuniarias compositiones que pro lesione ecclesie ab extraneis hominibus illata nobis nostrisque successoribus tamquam ueris aduocatis fuerint adiudicate plena tamen prius ecclesie et leso satisfactione exhibita In hominibus autem et colonis et prediis ecclesie nichil sibi iuris uendicet nomine commissionis nisi forte ad coertionem rebellium personarum a preposito fuerit ascitus Quia uero pretextu talium commissionvm huiusmodi uice deffensores frequenter auiditate temeraria in iura aduocatorum se solent ingerere firmiter interponimus ut si quando a tali uice defensore prepositus sesenserit grauari liceat ei coram nobis nostrisque successoribus ipsum recusare et alium expetere Et ne diurnitas temporis ulli talium possit in preiudicium ecclesie suffragari statuimus ut expirante tempore amministrationis prepositi talis etiam expiret commissio donec successor eius a nobis nostrisque successoribus denuo uel ipsum expetat uel alium Quod et si aliqua forte fuerit occasione neglectum non tamen ulla unquam contra istud nostre concessionis priuilegium curret quantumcunque longeui temporis prescriptio Preterea cum pie memorie proauvs noster Livpoldus marchio priuilegii sui concessione omnia predia predicte ecclesie in suo regimine sita ad petitionem ysenberti prepositi absoluerit a redditione marchialis annone et omni sui iuris exhibitione Nos eiusdem super eadem concessione ratum priuilegium ipsam ecclesiam absolutam denunciamus tam a predicto iure quam ab omni solutione uectigalium que ipsi uel officiales eorum in passagiis nostris uel quibuscunque locis nostri ducatus que mvotstet dicuntur actenus persoluere consueuerant statuentes ut nulla unquam in transuehendo uino uel annona suo nomine thelonei ab eis exigatur pensio sicut specialis priuilegii nostri super eadem concessione tenor continet Horum autem articulorum tam circa exemptionem ecclesie a foro prouinciali quam circa iura aduocatie et tam cautam expressionem omnivm hanc paginam inspicientium uniuersitas nos ideo nouerit tam sollicite annotasse ut omnis questio super iusticiis fori secularis tam hic expressis quam non expressis ab irruptione huius nostri priuilegii sit exclusa et ut nostra nouerit posteritas neque per inpheudationem neque per aliud quodcunque genus alienationis huius exemptionis priuilegium infringi posse uel uiolari in perpetuum Quod si in eius preiudicium aliquo precipiti consilio ab heredibus nostris inpheuodatio de facto contigerit irritam eam et omni robore uacuam censemus omnino non tenere Sed si quis talis pheudi pretextu in dampna ecclesie manum miserit dampnum reconpenset in quadruplum et quasi elemosine nostre uiolator in deum et in animam nostram reum se esse cognoscat Ad huius igitur rei euidentiam et nostre diffinitionis stabilitatem perpetuam paginam presentem autentici sigilli nostri inpressione insignimus et perpetuo robore ualituram dominorum imperatorum Ottonis et Heinrici sigillis confirmauimus cum istorum subscriptione testium Ulricus comes de Chlamme Otto tvomaduocatus Vlricus de Valkenberch Hadmarus de Chvneringe Albero et Hadmarus filii eius Wichardus dapifer Chadoldus et Wichardus filii eius Vlricus Strivno Rvdolfus de Potendorf Adeloldus de Chiowe Ditmants de Lichtenstaein Otto de Chrems Hadmarus de Pomgarten Hermannus de Chranchperch Vlricus esilo Perhtolt de Widervelt Otto de Perhtoltstorf Otto de Pirbom Vlricus de Chaernaebrvnne Vlricus de Marbach Perhtholt dapifer de emerberch Heinricus de prvnne Livpoldus pincerna Alber de grimmestaeine Rvpreht stal Ditmarus de chvlevbe Herbort de Volkenstorf Ditricus de Windeke Deinrat capellarius Opoldus et Heinricus camerarii Acta sunt hec in prato iuxta Naerden Peracta in dornpach Data Wienne per manus Vlrici Notarii XVI kalendas ivlii Indictione I Anno incarnationis domini MCCXV Regnante domino Friderico Romanorum imperatore et rege Sicilie glorioso Anno imperii eius II Regni vero Sicilie XV