Charter Document - 03980047
Charter Number: | 03980047 |
---|---|
Cartulary Title: | St. Florian, Stiftsarchiv |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Otto quartus diuina fauente clemencia romanorum imperator et semper augustus Imperialis dignitatis debitum prosequentes Ecclesias et pauperes christi pie fouere et a uiolatorum oppressione eripere pro diuina miseracione intendimus ab ipso per quem Reges regnant deuoti studii nostri premium expectantes ad instanciam igitur dilecti consanquinei nostri Leopoldi Illustris Ducis austrie ac styrie ecclesiam que domus sancti floriani uocatur pro spe eterne retributionis in specialem defensionem nostram recepimus omnia iura sua illi confirmantes et cuncta beneficia que prefatus Dux et antecessores sui eidem Ecclesie contulerunt auctoritate nostra corroborantes Omnibus ergo christi fidelibus presentis pagine inspectione innotescere uolumus quod prefata Ecclesia per prouidenciam iam dicti principis mediante Ottone eiusdem Ecclesie preposito a iurisdictione secularium iudicum taliter est exempta videlicet quod Ortolfus de uolchinsdorf ministerialis Ducis Austrie iudex prouincie in qua eadem Ecclesia sita est omne ius quod in prediis et in hominibus illius Ecclesie racione secularis iudicii habebat tuomaduocato et ille Duci resignauit et Ecclesia eidem Ortolfo Trecentas quinquaginta libras publice monete auxilio Ducis freta persoluit ut isdem Ortolfus predia sua in lamperge et gruennowe sita ad estimacionem annue pensionis viginti librarum cum omni proprietatis iure Duci traderet quibus iam dictus Dux tuomaduocatum et ille sepedictum Ortolfum in recompensacionem resignati iuris pheudali iure denuo inuestiret et hec omnia presente Herbordo fratre prefati Ortolfi cum auxilio Ducis et consensu tuomaduocati sub ydoneis testibus et debita sollempnitate adhibita sunt tractata Nos itaque pro misericordia dei promerenda totam istius facti seriem ratam habentes sepedictam Ecclesiam sancti floriani cum hominibus et prediis suis cultis et incultis quesitis et inquisitis habitis et habendis cum pratis et pascuis cum uenacionibus et piscacionibus ab omni iure et obnoxietate secularis iudicii Imperiali auctoritate eximentes absoluimus et liberam esse statuimus Decernimus igitur ut ab hac die nostre constitucionis in antea nulli umquam secularium iudicum liceat alicuius placitacionis formam in prediis Ecclesie exercere nec homines ipsius Ecclesie siue Colonos siue proprios siue censuales ad standum suo iudicio conpellere nec de nauigacionibus nec de uectionibus uenalium suorum aliquid ab eis exigere volumus enim ut ipsa Ecclesie predia et omnes cause que in ipsis emerserint ab omni iurisdictione seculari tam integre sint exempta ut de ipsis soli preposito et eius officialibus liceat cognoscere et de cognitis diffinire Quod si aparencia furti uel latrocinii aut aliquid genus maleficii quod mortem exigit malefici in homine Ecclesie notorie fuerit deprehensum quia huius iudicii execucionem ordo ecclesiasticus sibi non uendicat omni possessione rei tam mobili quam inmobili Ecclesie adiudicata sola et nuda nocentis persona per eum qui in defensione Ecclesie uices Ducis Austrie sibi gerit conmissas ad iudicium sanquinis tradatur omni tamen culpa que pecuniarias admittit conposiciones Ecclesie reseruata et concessa Nocentium autem personarum inquisiciones officiales Ecclesie tantummodo faciant Inuentos uero a bonis Ecclesie infra mensem amoueant et in eis priuilegio suo renuncient et de factis eorum deinceps respondere non teneatur Ecclesia Confirmamus preterea sepius memorate Ecclesie sancti floriani omnia iura priuilegiorum sibi a pataviensis Ecclesie presulibus et a Ducibus Austrie super diuersis iusticiis collatorum eximentes eam secundum continenciam priuilegiorum Ducis Austrie ab omni uectigalium et theloneorum solucione et reddicione marchialis annone remittentes etiam ei uniuersaliter omnes iusticias aduocacie scilicet placita bannos steuras oblaciones pernoctaciones omnisque generis obuenciones secundum formam priuilegiorum Reinberti pataviensis Episcopi et Leopoldi Illustris Ducis Austrie et Styrie Sed quia utilitas Ecclesie exigit ut Dux Austrie defensor et aduocatus sepedicte Ecclesie propter frequentes occupaciones suas alicui uices suas in defensione eiusdem Ecclesie conmittat ne occasione talis conmissionis que ad repellendas ab Ecclesia oppressiones ab ipso Duce pro tempore pie fit contra ius huius priuilegii ipsi uicedefensores in illicitas transeant abusiones uniuersorum noticie uolumus inculcari quod ei soli fieri debet talis conmissio quem prepositus Sibi ad hoc ydoneum a Duce postulauerit qui nec nomine nec aliqua utilitate seu iure aduocati sibi usurpato tantum sub legacione Ducis eiusdem Ecclesie prepositum fideliter manuteneat non se ingerendo nisi in illis nisi in illis tantum negociis ad que prepositus eum expetiuerit nullas sibi uendicans utilitates preter pecuniarias conposiciones que pro lesione hominibus Ecclesie ab extraneis illata Ducibus austrie sic ut ueris aduocatis fuerint adiudicate prius tamen Ecclesie et leso plena satisfactione exhibita In hominibus autem et prediis seu colonis Ecclesie nichil Sibi iuris uendicet nomine huius conmissionis nisi forte ad cohercionem rebellium personarum a preposito fuerit ascitus Quia uero pretextu talium conmissionum huiusmodi uicedefensores frequenter auiditate temeraria in iura aduocatorum se solent ingerere firmiter interponimus ut si quando a tali uicedefensore prepositus se senserit grauari liceat ei ipsum recusare et alium a Duce expetere Et ne diuturnitas temporis ulli talium possit in preiudicium Ecclesie suffragari statuimus ut expirante tempore administracionis prepositi talis etiam expiret conmissio donec successor eius ipsum denuo expetat uel alium Horum autem articulorum tam circa exemptionem sepedicte Ecclesie a foro secularis iudicii quam circa iura aduocatie tam cautam expressionem uniuersitas omnium hanc paginam inspiciencium nos nouerit ideo tam sollicite annotasse ut omnis questio super iusticiis fori secularis tarn hic expressis quam non expressis ab irruptione huius nostri priuilegii sit exclusa Et ut nostra nouerit posteritas neque per pheudacionem neque per aliud quodcunque genus alienacionis huius exceptionis priuilegium infringi infringi posse uel uiolari in perpetuum Quod si in eius preiudicium aliquo precipiti consilio ab heredibus Leopoldi Illustris Ducis Austrie et Styrie inpheudacio de solo facto contigerit irritam eam et omni robore uacuam censemus omnino non tenere Ad cuius rei euidenciam et nostre diffinicionis perpetuam stabilitatem presentem paginam autentici nostri inpressione insignimus robore perpetuo ualituram cum horum testium subscriptione Liupoldus Dux austrie et Styrie Bernardus Dux Karintie Diepoldus Marchio de Voheburc Gebhardus comes de Tollensten Otto tuomaduocatus Vlricus de Peka et Leutoldus frater suus Gundakar de stir Godfridus de Trussen Rodulphus de Stadek Rainbertus de Muorecd Fridericus de Pettowe Leutoldus comes de Plaien Otto de Crems Otto de Graez Duringus de Ratelperge et frater suus Harnidus filius Herrandi de Wilidonen Godfridus de Ewenstain Herbordus de folkestorf Henricus Marescalcus Imperii Walterus Pincerna Imperii et alii quam plures Signum domini Ottonis quarti Romanorum imperatoris inuictissimi Acta sunt autem hec Anno Domini Millesimo Ducentesimo Tercio Decimo Regnante domino Ottone Quarto Romanorum Imperatore glorioso Anno Imperii eius tercio Datum apud Norenberc XII Kalendas Junii Indictione quinta Decima