Charter Document - 03980044

Charter Document - 03980044


Charter Number: 03980044
Cartulary Title: St. Florian, Stiftsarchiv
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis ego Lvdwicus dei gratia Dux Bawarie Sicut gloria quam eternorum munerum largitor pro operibus meritoriis retribuit in patria nullo fine clauditur ita ea que ob ipsam adipiscendam a christi fidelibus fiunt in uia perpetuo robore stabiliri et uenture etatis conuenit memorie commendari ne quod pro eterna mercede christiana agit deuocio in tempore processus temporis ab hominum faciat elabi memoria Hinc est quod fide presentis instrumenti ad uniuersorum tam presencium quam futurorum transmittimus noticiam quod nos ob diuine remuneracionis obtentum ad peticionem quoque domni et amici nostri Wolfkeri sancte Aquilegensis ecclesie uenerabilis Patriarche et Ottonis prepositi ecclesie sancti floriani martiris in nostris possessionibus id iuris conferimus ut quicumque ministerialium nostrorum qui in eadem degunt prouincia pro remediis animarum suarum de possessionibus quas sub nostra aut regali iurisdicione detinent eidem ecclesie in testamento contulerit actenus aut in futurum collaturus sit liceat preposito et fratribus suis eas nostre concessionis tytulo perpetuo iure possidere ita ut ipsis proprietas nobis uero in eisdem bonis aduocatia remaneat nulli tamen infeodanda a nobis sed sine utilitate defendenda Nam omnes utiles iusticias in eisdem aduocaciis ipsi ecclesie condonamus Ne igitur huiusmodi possessionibus tamquam ad regni proprietatem pertinentibus predicta ecclesia aliquam in posterum paciatur uexacionem omnes regalium prediorum tradiciones ipsis faciendas approbamus et factas confirmamus hanc nostre concessionis paginam ipsis conferentes in perpetuum que ut sempiterno firma robore in euum inconcussa permaneat sigilli nostri inpressione fecimus insigniri et subscriptis testibus communiri Wolfkerus Aquilegiensis Patriarcha Gebhardus Tergestinus episcopus Heinricus archidyaconus Aquilegiensis Vlricus uicedominus Ducis Fridericus de Prukperch Geroldus notarius Heinricus de Mosn prepositus sancti Johannis clerici Comes Meinhardus de Gortza Comes Vlricus de Eppan Comes Livpoldus de Pogen clericus Comes Chvnradus de Mosburch Comes Sifridus de Livbnowe Dietpoldus filius Langrauii de Levkenperge Preterea liberi Chunradus de Horbach Chalhohus de chirchperch Otto de ror Perhtoldus de Sibolsdorf Pilgrimus de Mosn Alber de prukberch Vlricus de Valkenberc Data aput Landeshuote Anno domini MCCVIIII per manus Geroldi notarii